{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 123","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/123.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Et sicut nihil est magis alienum a capienda Solis luce, quam elementum terrae, ob sui, videlicet, crassitiem, opacitatem, ac duritiem: eodem modo qui terrenis rebus affixi, & graui ac terreo corde sunt, nihil intelligentiae Dei admittere poßunt, quamdiu tales perstites rint. 1. Cor. 3. & Iohan. 1. Vt Sol perspicua corpora primum illustrat, & confestim calefacit, atque opaca e contra primum calefacit extenuat, moxque illustrat: pari analogia Deus animas peccatis inquinatas primum depurat, afficitque, ac postmodum intelligentia do nat. unde propheta Regius subtiliter, & apposite dixit, Psal. 33. Gustate, & videte. Vt omnia astra a Sole lucem habent: ita Angeli, & creaturae reliquae omnes, Dei insigni quadam liberalitate eße, sentire, viuere, & intelligere obtinuerunt. Adhuc etiam sicut vnus est Sol, vt ipsum nomen indicat; ita vnus est Deus. In Sole sunt tres quasi personę, Solis, scilicet, substantia, radius, & lumen. Radius discedit, Iampadis instar, percutiens terram: Lumen illuminat loca tenebrosa absque radio. Ecce itaque tres quasi personę corpus solare, radius, lumen: Non tamen dicimus tres soles, sed v num: nec vnam dicimus personam, sed tres. Namque si fueris inter rogatus: Quot sint in cęlo Soles? respondebis profecto vnum esse tan tum. At si de personarum numero facta quęstio suerit, respondebis nimirum: Tres, solare corpus, radius, & lumen. Eandem quippe de Deo responsionem afferre licet, Deus.n.vnus, personę autem Tres, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Vt igitur in Sole tria sunt distincta; ita est & vnus Deus trium personarum. Pater ipse est corpus solare, Filius autem est radius, & Spiritus sanctus est lumen Solis. Et sicut in Sole est corpus solare, est radius, & lumen, & tami vnus est Sol, non tres; similiter & in Deo Pater, Filius, & Spiritus sanctus, vnus Deus, non tres sunt Dij. Sicut simul sunt corpus Solis, radius, & lumen: sic Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Et quamquam vtriusque principium est Pater, non tamen antiquior est, non hercle magis quam Sol illis tempore prior. Et quemadmodum substantia Solis producit radios, & à Sole & radijs procedit lumen: ita Pater generat Filium, & a Patre & Filio procedit Spiritus sanctus.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 122","label":"122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/124"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}