{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 125","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/125.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Hoc insinuat & Euangelica Veritas, quae impios ad sinistram a Deo Man. 25. in extremo iudicio sistendos asserit; sinistram vero in eodem Septentrione esse priscis Theologis quis dubitet? nam T. Liuius lib. ab vrbe condita primo, dexteras ad Meridiem partes Augurum instituto; ad Septentrionem sinistras statutas ait. Atque ad hanc sententiam facit, quod Psalmo octuagesimooctauo legitur: Aquilonem et dextrum tu creasti, quod Septuaginta interpretes Mare sunt interpretati; vnde quia in sinistra constituta sunt mala, per Ie remiam prophetam dicit Dominus: Ab Aquilone exardescent mala.c.i.4io. & rursum: Malum ego adduco ab Aquilone. item alibi: Vox auditio nis ecce venit, & commotio magna de terra Aquilonis. Consentiunt Platonici qui asserunt Septentrionales daemones esse malos idipsum comprobant Astronomi. Orbe.n.in quatuor quadrantes diuiso, partibus extremis Aquilonarib. Martem, & Saturnum Ptolomęus tribuit. Quare nullum inuenias ad Septentrionem suas fundere preces; sed Lex Hermetis, et Maumethi ad Meridiem adorat: Lex Moysi ad Occidentem: Lex Pythagoricorum, & Christianorum ad Orientem. Pythagorici quidem ideo adorant ad Orientem, non quod in ea parte Mundi Deus aliquo modo circumscriptus, aut specialiter habitet; sed quia Deus lux est vera diciturque; eam ob caussam ad creatum istud lumen conuersi, non illud quod creatum est lumen, sed eius luminis D. Athan. Creatorem adorant, & ex elemento omnium splendidissimo, omnium splenlib. quęs. didissimum Creatorem Deum venerantur. Nos autem fideles scimus. quod Apostoli Christianorum Ecclesias, ideo iusserunt Orientem ver sus orare, ut ad Paradisum respicientes, suppliciter a Deo petamus, vt in antiquam nos patriam et locum, vnde cecidimus, restituere velit. Nempe vbi nostra, qua vtimur, translatio habet Genes.c. 2. Plantauerat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis à principio: altera translatio (quam Glosa explicat ordinaria) centinet: Plan tauit Deus Paradisum in Eden ad Orientem. vt quod nos voluptatis nomine exprimimus, alij nuncupatione Eden signent.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/124"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 126","label":"126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}