{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 126","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"& quod domestica nobis translatio dicit: Aprincipio, altera dicat: Ad Orientem. Antiquam igitur patriam requirentes, & ad ipsam suspirantes, Deum ad Orientem adoramus, praecipiente etiam per Psalmographum Spiritu sancto, vt adoremus ad locum, vbi steterunt pedes Domini. Docet autem Zacharias Propheta, pedes Domini stare in Oriente in monte Oliuarum è regione Hierusalem. Appollini quoque, qui idem cum Sole est, Tripos datus est, ob Ternarij numeri plenitudinem. deinde etiam a Tribus aequi distantibus circulis, quorum vnum quidem secat Sol anniuersarium motum conficiens, ac duos pertingit tropicos. Hinc Albricus lib. de Deorum imaginibus: Apollo, inquit, sub pedibus depinctum habebat monstrum, cuius corpus erat serpentinum, Triaque habebat capita, Caninum, scilicet, Lupinum, & Leoninum; quae quamquam inter se diuersa forent, in vnum tamen corpus coibant, vnam solam habentia caudam. Dicebat item Pythagoras vaticinari Apollinem x Tripode, eo quod per Trinitatem primus numerus. TRINITAS in his quae in Mundo sunt. Tres in Mundo globi sunt omnibus gentibus conspicui. Sol distinguens tempora, Luna ducens aquas, Terra continens mortalium genus. Qui vero nominum Auctores imposuerunt nomina rebus, cum eßent naturae rerum scientes, tum ad rei naturam respicientes, tum ad maris, & feminę proportionem, qui in mortalibus potissimum animalibus cerni natura solent, haud inconsiderate, sed consulto Solem appellare virilis genere decreuerunt: Lunam, muliebris, ut quę lumen ab illo mutuetur: Terram insuper, quam non Sol modo, verum ipsa quoque illuminat, etiam feminino articulo, nuncuparunt. Cęterum quia Luna Terram illuminans, virili munere fungitur, ideo Aegyptij Lunam masculino articulo nominare consueuerunt, Terrę eam conferentes. Proinde & in conuiuio Platonico verba faciens Aristophanes masculum Soli conuenire dixit; Terrę, foeminam; masculofęminam, Lunae. Nos autem sapientius Aegyptijs facimus, quoniam Luna ratione prima a Sole lumen excis pit, quod postea per factam ab ea ipsa refractionem in Terram transmitttt. Sol igitur primus & per se lucidus, ipsiusque lucis initium; a Sole lux in Lunam deriuatur; a Sole vero & Luna, in Terram. Sol a nullo lumen recipiens, Pater; Luna à Sole illustrata, Filius; Terra ab vtrisque, Spiritus sanctus. Luna, Terra. Sol, Ab vtroque. Ab vno, Per se, Filius, Spiritus sanctus. Pater,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 125","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/125"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}