{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 127","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Ex his item quae sunt in Mundo, manuducimur ad cognitionem attributorum Diuinae Trinitatis. Mundus enim sine Fecunditate Prole, & Amore perseuerare non potest. nam his sublatis, Mundum deficere oportet; Et Fecunditate Partu & Amore vnus est Mun dus. Vnius igitur Mundi sunt Fecunditas, Partus, & Amor. Nec Fecunditas est alius Mundus; & Partus, alius; & Amor, alius; sed sunt vnus & idem Mundus. Et sic haec sunt vnius Mundi, vt nihil Mundi sit absque illis. participatur enim Fecunditas Mundi, & Partus, & Amor in Angelis, angelice; in Hominibus, humanę: in brutis (vt ita dicam clarioris doctrinę gratia) brutaliter; in mineris, mineraliter; in Sole, solariter; in entibus, entice; in elementis, elementaliter; & ita de singulis suo modo. Et vnde habet Mundus illa, vt sit necessario ita Trinus, sicut vnus, nisi a Creatore? Est enim in Deo naturalis hęc perfectio, quam omnibus tribuit, vt sint meliori modo, quo eße possunt. Nam sine hac Trinitate Mundus naturam non haberet; neque naturalem persectionem; nec benedictionem a Deo possideret, quę in vnitate eßentię sic Trinitate lucet. Quemadmodum igitur Creator est vnitrinus; ita & creatum Trinum, & vnum est, cum creatum a se nihil sit, & omne id, quod est in hoc subsistat, quòd est imago, & similitudo Creatoris. Trinitas igitur, quae in creatura videtur, est a Trinitate increata, tamquam imago ab exemplari; & caußatum, à caussa. In Diuina igitur natura est Fecunditas, Proles, & Amor. Fecunditas Deus est, qui & origo, & Pater. Proles autem ipsius Fecunditatis, Filius. Amor vtriusque nexus, Spiritus sanctus. Proles, Fecunditas, Amor. Filius, Pater, Spiritus sanctus. Haec Diuinae foecunditatis consideratio reperitur in perfecto ma","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 126","label":"126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/126"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}