{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 129","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"nam cum sit ipse perfectus, in ipso perfecta sunt omnia, quae neque in parte augeri possunt, quia plena; neque in toto consummari, quia perfecta; neque in unitate diuidi, quia vnum sunt. Vti Deus vnitas est, ita Ternario distincta, vt ab Vnitatis simplicitate non discedat, sic Trinitatis diuinae in Vnitate vestigiun conspicitur in omni creatura. quae enim in creaturis Vnitas vide tur, Triplici dispertita ratione deprehenditur. Est quidem primum ea in rebus vnitas qua vnumquodque sibi est vnum, sibique constat, atque cohaeret. Est ea secundo, per quam altera alteri creatura vnitur, & per quam demum omnes Mundi partes vnus sunt Mundus. vt enim inquit apud Ciceronem Craßus, om nia quae supra, & subter sunt, Vnum eße, & Vnavi, atque V na consensione naturae constructa esse animaduerterunt, & affirmarunt Philosophi. Tertia est qua totum vniuersum cum suo Opifice, quasi exercitus cum suo duce est vnum. Adest Trifaria hęc vnio vnicuique rei per suam vnam simplicem vnitatem deriuatam ab illo vno, quod & premum vnum, & Trinum simul, atque vnum est; a Patre inquam, Filio, & Spiritu sancto. Nam & Patris potestas om nia producens, suam omnibus elargitur vnitatem: sapientia Filij rite omnia disponens, omnia inuicem vnit, & copulat: Spiritus amor ad Deum omnia conuertens, totum opus Opifici nexu cha ritatis adiungit. Aliud Trinitatis vestigium est in creaturis omnibus, quod sexto de Trinitate comprobat August. quando in vnoquoque est, quod ad Diuinas personas, ceu ad caußam referre debeas. quodlibet enim subsistit in suo esse; habet formam, per quam determinatur ad speciem; habet Ordinem ad aliquid aliud. Patrem indicat Substantia; Verbum autem Forma, vt quę ex Artificis conceptione proueniat; Spiritum sanctum nobis praefert Ordo. amor est enim, ac ordo effectus ad aliud quippiam ex creantis voluntate profluit. Substantia, Forma, Ordo, Verbum, Spiritus sanctus. Pater, quae significantur ab eodem Aug. lib. octoginta trium quaest. dicente. Quod constat, Constat per Substantiam Quod discernitur, Aliquid enim? Discernitur per Formam, Quod congruit. Congruit per Ordinem. Ad haec Tria reuocantur & illa Numerus, Mensura, Pondus, Cap4i. de quibus meminit auctor libri Sapientiae: Substantiam, Mensura; indicat enim? Speciem, Numerus; Ordinem, Pondus. Vniuersa quidem Mensuram habent ab illo artificis spiritu, qui vnicuique conuenientem tribuit portionem, Numerum, ab illa summa vnitate, & fonte omnium numerorum; Pondus, ab illa sapientia, quae omnia librat. Nicol. Quia Trinitas est in vnitate, gerit intra se omne creatum in suo Cus. exci tat. lib. 1. se Trinitatis imaginem, per hoc quod In princ. habet Operationem: Virtutem, Eße, est ex Actu. Potentia, Obiecto, & est ex suis innatis correlatiuis. Sicut Diuina bonitas est ex bonificante Patre, bonificabili Filio, & bonificare Spiritu sancto; ita bonitas effluxa hoc Trinitatis vestigium intra se gerit, vt nulla bonitas creata esse possit sine. Bonificare. Bonificante, Bonificabili, Ita quidem de amore, esse, veritate, & ceteris omnibus a Deo","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/130"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}