{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 129-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 129-2","ref":"129-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/129-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"vnum numerantes mutuo alterum aggregant, cuiusmodi sunt 220. & 284. nam primi numeri partes aliquotę, semel iunctae, parturiunt 284. cuius etiam numeri partes prouucunt 220. Cum ergo sub aliquo numero constet omne creatum, arbitrantur Pythagorici, quae taliter conuenerint, mutuo se diligere. Sed his mißis de numero 46. disserentem audiamus D. Cyprianum lib. de Syna & Sion: Omnipotens Deus ab initio Mundi, et deinceps omni homini nascendi dedit tempus: & nati nomina a parentibus suis accipiebant, non quidem ex se; sed a Deo mente impellebantur, qui antequam fiant, pręscius futurorum, quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore vegeti in nominibus Hebraicis designabantur. quid singulis futurum esset, interpretatio nominum designabat veritatem. sicuti tunc temporis in Patriarchis completum est, secundum quod primi hominis carnem ex terra & limo esse, ex ipso protoplasto probamus veritatem. Nomen accepit a Deo Hebraice ADAM, quod interpretatur caro facta, cuius nomen ex principalibus quattuor climatum Mudi litteris apud Graecos constat, per quod innuitur, ipsum primum parentem nostrum de Paradiso eiectum, & in totum Orbem fuisse disseminatum. Nomina quippe quattuor Mundi par tium, secundum Gręcos, sunt Arctos, Dysis, Anatole, Mesem bria, hoc est, Oriens, Occidens, Septentrio, & Meridies. Ex singulis nominibus climatum tolle singulas litteras cardinales, & habebis nomen ADAM, per quod designabatur primum ADAM per Orbem dispersum, per secundum ADAMidest, Christum, colligendum atque in vnionem fidei congregandum. Nam de Anatolè tollens A, de Dysis D, de Arctos A, de Messem bria M, resultabit nomen ADAM. Quarum litterarum summa secundum Gręcos est A,vnum; D, quattuor; A, vnum; M, quadraginta. ex quibus resultat numerus Quadragenarius senarius, passionem carnis Adae designans, quam carnem in se figuralem Christus portauit, et eam in ligno suspendit.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 128-4","label":"DE NVMERO XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128-4"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 530","label":"DE NVMERO XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/530"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}