{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 134","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"quae hoc modo aestimanda videntur, vt quod est in igne substantia corporalis, ita intelligatur in Trinitate quodammodo persona Patris; et quod est in igne Splendor eius, hoc sit in Tri nitate persona Filij, sicut Apostolus dicit: Splendor gloriae eius; quod autem est in igne calor, hoc est in Trinitate persona Spiritus sancti, sicut legitur in Psalmo: Quis se abscondet a calore eius? In igne igi tur primo animaduertitur ipsa fecunditas sensibus nostris prorsus oc culta; deinde lux eiusdem manifesta ex ipsa manans fecunditate, ip sique semper aequalis; postremo est ab vtroque propagata vis calefa ctoria penitus vtrisque par. Ab igneoritur lumen, & calor: a natura Dei, verbum, & Spiritus sanctus. Ignis si non est aliquid quod illuminetur & calefiat ab eo, tamen hic ignis semper habet lumen & calorem: ita & ante creationem Mundi fuerunt Verbum, & Spiritus sanctus potentiae naturales Dei, & per has Tres proprietates viuit Deus sempiterne etiam ante creationem Mundi, & per has creauit Mundum, & per has regit eum. Et quia hae Tres proprietates non distinguunt almam & amplissimam substantiam Dei, propterea Deus est, & cum proprietatibus suis vnus Deus, & non Tres Dei, sicut ignis, Splendor, & calor, vnus est ignis. Ignis, Pater, A nullo, Splendor, Ab vno, Filius, Calor, Ab vtroque, Spiritus sanctus, Triplex esse habet ignis. est enim ignis purus in propria Sphaera;","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 134-2","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}