{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 135","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Tres sunt Aeris regiones, seu partes non solum situ, sed & naturae proprietate differentes suprema, scilicet, pars eiusdem elementi & purissimus ignis, quod totum aetheris nomine designatur, vbi pura & immixta sunt elementa; media aeris regio, in qua sublimes illae impressiones apparent, pluuiae, niues, tonitrua, fulgura, cometes; infima quae apud nos sunt, vbi elementum purum nullum, sed mixta omnia ex crassiore parte mundani corporis constant. suprema excessiue calida & sicca exsistit propter ignis vicinitatem, cui contigua est, atque circulariter cum ipso ad motum celorum rapitur: semper enim vnum elementum circundat alterum, & est altero in de cupla quantitate maius; infima simili modo calida, atque humida ob radiorum Solis repercussionem a terra, temperata per accidens: quandoque frigida, ob Solis elongationem, seu distantiam multam; media autem est perpetuo frigida, quia radiorum solarium reflexio eo pertingere nequit; frigiditatem eius, effectus in ea geniti, probant. (Supremus, Calidus, Aer? Medius, Frigidus, Infimus, Calidus, Aquarum natura Triplici virtute fungitur, id est: Liquida, Fecun da, Potabili. Hinc Neptunus aquarum praesul Tridentem ferre pin gitur, ipsique Amphitritem in coniugium deputant. Amphi enim graece circum circa dicimus, eo quod omnibus Tribus elementis conclusa sit aqua, nempe in Cęlo, Aere, id est, nubibus, & in Terra, vt fon tes, & putei. Liquida, Cęlum, Faecunda, Natura Aquae locus Aer, Potabilis. Terra. Potest & alio modo distingui Trinitas in aqua, vt dicatur Nube, Condensata, ( Congelata, †In J Glacie, Liquida. Flumine vel fonte. Nubes vna & liquida substantia in haec Tria potissimum, & vsitatissima soluitur Niuem, Pluuiam, Grandinem,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 134-2","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}