{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 135-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 135-2","ref":"135-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"rum liber, & Ieremiae narrat historia. in hoc enim obseßa, & expu gnata Hicrusalem a Nabuchodonosor rege Babylonis. Anno Nono regni Osee, Salmanasar Rex Assyriorum Sammariam cepit, du cens populum Israel in Assyrios captiuum. Die Nona mensis Iulij vtrumque templum dirutum, atque euersum. ideo apud Iudaeos infaustus, et ater nuncupatus est Nouenarius. Apud Aggaeum, quia prophetia de immundicia populi futura erat, secundo anno Darij Nonus mensis iungitur. Taxatur hic numerus libro Reg. secundo, quan do peccauit Rex Dauid populum mandans dinumerari absque sicli di midij collectione. dicitur.n.quod Ioab, lustrata vniuersa terra, adfuit in Hierusalem post Nouem menses. Indicabat autem hic nume rus subsecuturam poenam. Quare tria leuat Dominus super Regemn, vt vnum ex tribus eligat. D. Hieronymus exponens illud Ezechiclis: In anno Nono, decimo mense, decima mensis: Nouenarius, inquit, poenarum, & dolorum numerus est, & semper sequitur iustitiam, & decimi mensis, & diei decimae clementia temperatur. idcirco.n. adhibentur aegrotantibus poenae, vt dolorem sanitas consequatur Homerus omnis doctrinę artifex, cum sua scripta omni doctrinarum varietate sparsisset, ne desideraretur quasi sacratior eruditio, mystica etiam numerorum obseruatione decorauit, quem prę manibus habemus Nouenarium semper adhibens ad res tristes, hominique infestas. Sciens.n.hunc numerum poenę ac castigationi addictum. Iliad. Rhapsodia prima Nouem diebus sagittę Apollinis Gręcorum exercitum peruaserunt, pestem & interitum inferentes. Nouem diebus per exercitum ibant sagittae Dei. Vlysseę Rhaps. vndecima, Tityus ob improbitatem, temerariamque libidinem deiectus ad inferos, atque illic ligatus & prostratus, iugera nouem terrę cooperire fingitur. vt ex Virgiliana tralatione. Nec non & Tityum terrae omniparentis alumnum Cernere erat, per tota Nouem cui iugera corpus Porrigitur. Vbi vero Vlyssem Neptuni fluctibus, furentibus austris, iactactatum suiße describit, sic infenso hoc fere semper vsus est Nouenario, vt denarium hinc tandem stationi consecrarit, hęc canens","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 133-2","label":"DENVMERO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 136-2","label":"DENVMERO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}