{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 136","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/136.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Quae tria, sicut distincte sursum nascentia; ita & in imo efficientia vnum, nimirum Diuinarum Trium personarum mysterium nobis exponunt: quod tetigit Dauid haec canens de eloquio Dei quod oluuiae comparatur & imbri: Qui emittit eloquium suum terrae. & infra: Qui dat niuem sicut lanam. Postremo grandinem submittens, inquit: Mittit crystallum suam sicut bucellas. Per Crystallum, ob similitudinem, intelligens grandinem e nube deorsum in terram labentem; non autem terrestrem crystallum in subterraneis locis nascentem, quae haud aliter, quam securibus inde euelli & auferri queat. Quod si non de grandine, quae cito liquefit a Sole, velit quispiam intelligi; sed malit verti debere intelligentiam ad veram solidamque chrystallum, quam frigus intensissimum vsque adeo strinxit, vt nequeat deinceps ab ignis calore, aut a Solis ęstu, instar communis glaciei, dissolui, huius opinioni vltro subscribam. cum etiam in quibusdam plagis, & partibus Orbis in media aeris regione veram crystallum cum communi grandine gigni, & in terras e nube decidere, frequens experientia docuerit; cuius magnitudinem tangens, bucellę similem dicit, tantum, scilicet, quantum potest vna vice ori hominis intrudi. Aquarum motus tribus differentijs adimpletur, Fonte, Fluuio, Mari, Fons prima est aquae apparitio, & ex ipsis terrae visceribus emanatio, Fluuius medius est earum motus, quo in suum naturalem locum deuehuntur; Mare vero earum est receptaculum, congregatio, status, finis. Initium, Fons, Fluuius, Motus aquarum: Medium, Finis. Mare, Est igitur in Aqua quaedam Trinitatis imago. Nec mirum, cum ipsa sit vnum ex illis tribus, quae testimonium dant in terra ipsi Trinitati beatissimae, Spiritus, Aqua, & Sanguis. Spiritus, inquam, sanctificationis; Aqua ablutionis; Sanguis redemtionis. Extra de celebr. miss. cap. in quadam nostra. Arbor vna est, in stipite coniuncta, in ramis discreta; in quibus haec Tria profert Folia, Fructus. Flores, MVNDVS Trinus.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/135"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 137","label":"137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/137"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}