{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 142-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 142-3","ref":"142-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"λog. Ib. Sum enim, & noui, & volo; sum sciens et volens; & scio eße me, Confess & velle vt sim; & volo eße, & scire. In his tribus quam sit inseparabilis vita, & vna vita, & vna mens, & vna eßentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinotio, videat qui potest Potest & alio modo distingui Trinitas in Anima: Mens, Notitia eius, & Amor, Tria sunt. Mens nouit se, & amat se; nec amre se potest, nisi se nouerit. Duo autem sunt Mens, & Notitia eius. Duo item sunt Mens, & Amoreius. Cum ergo se nouit mens & amat se, manet Trinitas, videlicet, Mens, Amor, Notitia. Haec autem tria, cum sint a se inuicem distincta, dicuntur tamen esse vnum, quia in Anima substantialiter exsistunt. Ecce iterum mens in telligit se, diligit se. hoc si cernimus, Trinitatem cernimiis. Men. rationalis est vna, & de se generat intellectum, vna vnum; quennnnnunquam dum conspicit quam subtilis, quam verus sit, & qui iucundus, mox diligit eum, & sibi complacet in ipso. Considera ergo tria haec, Mentem, Intellectum, Amorem. De Mente nascitur Intellectus; de Mente pariter & Intellectu Amor oritur; de sola Mente, Intellectus; quia Mens de se gignit Intellectum; Amovero nec de sola Mente, nec de solo nascitur Intellectu, sed ab vtrisque procedit. sicut Pater generat Filium, à Patre, & Filio procedit Spiritus sanctus; sic Mens generat Intellectum, a Mente & Intellectu procedit Amor. Amplius, sicut Mens, Intellectus, & Amor vnum sunt; sic Pater, Filius, & Spiritus sanctus vnum sunt. Tres vnum sunt, quia in Tribus personis est vna substantia. Tres vnus non sunt, quia ille, qui genitus est, non potest esse ille, à quo genitus est. neque item ille, qui à gignente, & genito procedit, ille esse potest, qui est gignens, vel genitus. Quare inexpugnabili veritatis ratione cogimur in Deitate personarum, Trinitatem, et Vnitatem cognoscere substantiae. Tres sunt partis Animae principis operationes, quas anima etiam extra corpus, absque organorum adminiculo, vel etiam a corpore segregata, post mortem potest exercere. eas Philosophi uocant mere ani males operationes, quia sine corpore, vel extra corpus à sola Anima queunt effici. Ipsae sunt Tres animae rationalis vires, Voluntas. Intellectus, Affectus, quarum Ang. de Trin. lib. Aug. de Tri. li. cap. 7. Pet. Lob sentent. dist. 3. Hugo a S. Vict. li bro de","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 142-2","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 142-4","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-4"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}