{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 143","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/143.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"primo enim viduarum statum, & post mortem coniugis in coelibatu viuentium, continentiumque conditionem significat. Nec dissentiunt Physici, quibus viduitas hoc numero designata, quod mulier id aetatis nata haudquaquam amplius idonea est ad conceptum, propterea quod ab eo annorum nume ro claudi vuluam Philosophi naturae contemplatores tradunt: ideoque vlterius illi nubere non licebat. cui legi plurimum nititur Aemilianus contra Lucium Apuleium; si qua vero, quod aliquando accidisse ferunt, natu tam grandis concepisset, ostenti loco habitum. Quare Helisabetis conceptus grandaeua illa aetate pro miraculo adducitur a diuino nuncio, vt Virgini Deiparae fidem faceret posse Deum quaecumque naturae vim excedunt, efficere. Sara etiam Gen. 18. cum a summo Numine sibi iam nonagenariae promitti conceptum audisset, risit; vtpote quae id naturae lege fieri minime posse cognoscebat. Paulus quoque, qui Sexagenarium numerum viduitati dicatum agnoscebat, illi inquam viduitati, quae vera viduitas est, castaque sincera, & non incontaminata in solitudine perseuerat, vbi probatam mulierem eligi mandat, quae iunioribus praesit: Vidua, iTim. 5. inquit, eligatur non minor Sexaginta annorum, ad eum vsque nuMatt. 13. merum scilicet perfectionem in muliere designans. Et quia est viAug. lib ro infirmior, nonnisi Sexagesimum fructum colligit in diuinis lit 83. quęs & in Citeris. Ideo si se redentura sit mulier in Leuitico, didrachmas trigin uit. li. 15. ta offert.i.fructum Sexagenarium. Eruditeque admodum Hiero-c26. 27. nymus in Iouin. caussam, cur Sexagenarius numerus ad continentes, & viduas referatur, explicare volens, ad numeri ipsius hieroglyphicum se confert, in quo s. pollex à superiore digito deprimatur, arcteque ab eo in quantis affligatur angustijs, & tribulationibus ipsa viduitas ostentet, quę ita sit vndecunque cohibita. maiorem enim habent molestiam, atque difficultatem, ob pręteritas nuptias. D.Am- continendi, quam quae nuptijs sunt addictę, legitimum thorum inbros. in pricipio uiolatum obseruandi, ampliusque se abdicant a Mundi voluptatibus, libri de soli Deo haerentes. Hinc illud addit idem Hieronymus, ad consolaViduis. Vid Glo tionem: Quanto scilicet maior est difficultas expertae quondam in cap. 2 voluptatis illecebris abstinere, tanto maius propositum est pręmium. in ver. fa cilius de Atque his, quae diximus, veritatis fert testimonium Psalmus Sepęnit. distin. 3. xagesimus, qui fidelibus Domini Sexagenaria praemia pollicetur.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 142-5","label":"DE NVMERO LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-5"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 344-2","label":"DE NVMERO LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}