{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 146","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/146.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Mouens agit ope musculorum & neruorum; atque itidem Sentiens, quae in sensibus exterioribus apparet, & consistit. Princeps complectitur. Rationem seu dianoeam, Memoriam, & Phantasiam. Vitalis sedet in corde, vnde calor innatus & vita toto corpori maxime per arterias dispensatur. Vitalis autem facultatis insignior, & euidentior actio, pulsatio est, & peruix illa cordis & arteriarum agitatio, quae corpori Triplicem praestat vsum. Cordis.n.atque arteriarum dilatatione Spiritus vitalis allecti aeris beneficio, fouetur; contractione cordis fuligo repurgatur; vtroque autem corporis vniuersi calidum innatum temperatur. Naturalis potissimum fa cultas secundum Platonem & Medicos, sedem sibi praecipue delegit in iecore. haec nonnullis dicitur anima Vegetatrix, uegetans etiam plantas nedum corpera animalium, in Tres alias rursum facultates distincta. Anima.n. Vegetatiua est actus substantialis corporis natu ralis organici, quo id ipsum nutritur, augetur, & generare potest, sicut anima plantae est vis, qua planta nutritur, crescit, & seminalem vim habet ad propagandam suam Speciem. inest siquidem plantis sola vegetatiua anima. Quare ex praedicta definitione Tres animae vegetatiuae operationes eliciuntur. Generatio. Augmentatio, Nutritio Nutritio est alimenti extrinsecus aduenientis conuersio in substantiam nutriti corporis, per vim caloris naturalis, qua recuperat corpus quod perdiderit, cui Tres a Philosophis animae operationes attri buuntur, dimissa expultrice. Attractio, Digestio seu concoctio. Retentio, Attractio, scu assumtio alimenti Trino fit actu. aut per propriam virtutem attrahendi seu occultam, vt magnes attrahit ferrum; aut per vacui impletionem, quod nequit admitti, sicut aqua sursum at trahitur; aut transuersum per siphones; aut per calorem stomachi & hepatis, vt lychnus, ardens in lampade, attrahit oleum, aut alium humorem pinguem. Virtutem occultam: At tractio alimenti Vacui impletionem: trino fit actu vel per Calorem stomachi & hepatis. Digestionis seu concoctionis, qua alteratur alimentum, & digeritur per calorem naturalem et humorem, Tres sunt operationes prima est emollitio, et maceratio alimenti in humido, vt in plantis: secunda est quaedam ceu coctio, & elixatio alimenti in stomacho corporis animalis, quemadmodum caro elixatur in olla: Tertia ferè est assatio, cum assatur alimentum, solidiusque fit, à quo etiam nutriuntur ossa, & cartilaginea membra, nedum carnea, vt aliqui sentiunt. Tres igitur sunt operationes Digestionis, Emollitio Coctio, Assatio. Habet & augmentatiua operatio Trinitatis perfectionem. Quem","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/145"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/147"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}