{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 15-4","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 15-4","ref":"15-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/15-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/15-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/15-4.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"habet enim denarius id quod est ab Vnitate, sine qua nec de filianumerus quidem vnus, nec denarius eßet. quod.n.est denarius pentione Dei. tus habet ex Vnitate; neque est quid aliud ab Vnitate; nec est quidCarol. quam recipiens ab Vnitate, quasi sibi pręter Vnitatem, esse aliquoo Bouil. deoppositis conuenire possit: sed omne id quod est, Vnitas est. Quod & Plate testatur in Parmenide, per Vnum intelligens esse diuinum, in quo omnia vitam habent, tamquam rami in radice. Et licet vniuersę crea turae inter se genere, specie, numeroque sint differentes; vnicum tamen habent eße in ipso primo, non secus ac radij Solares in ipso Sole, & riui in fonte, & uirtutes in sapientia. Ex quo auidem sequitur omnes creatu ras non à se ipsis, sed a Deo bonorum omnium fonte, exsistentiam habere. Quare Luciferum de cęlo cecidisse ferunt hac potissime caussa, quod Io. Laurentius Afortitudinem suam, non ab ipso Deo, à quo cuncta bona, tanquam fon: nanias dae natu. Dae te perenni, promanant sed à seipso proficisci, sibi persuasit, pro certoo monum. habuit. Quod.n. nullus numerus seipsum secundum se metitur, sed lib. 1. id soli tribuitur Vnitati, quis hinc aperte non videat, creaturas, nec ex seipsis esse, nec item per seipsas conseruari? Audi Iamblichum hac in re a Proclo quoque comprobatum: Omnia ex Deo ita sunt vt nusquam vel minima quęque deserantur a Deo. vbique.n.Diuina viget Vnitas, per quam res quaeque consistunt, ac perpetuo quodam, intimoque circulo ad Deum ipsum, à quo, & in quo sunt, mirabiliter reuoluuntur: alioquin in nihilum repente proruerent. Ab V nitate Diuina cuncta prodeunt, prodeuntiaque Vnitatem quandam ipsis impressam retinent Diuinae Vnitatis imaginem, qua & reuocantur in illam, & reuocata perficiuntur. Haec Iamblichus. Ad haec, quod Vnitatis virtus in numeris non euacuari dignoscitur, etiam quocumque assignato numero, item nec magnitudinis, quacumque po sita sectione, illud in symbolo exprimunt, Diuinam virtutem in creaturis non terminari, magnitudinem item, atque perfectionem a creaturis non absumi; tametsi ab eadem suam habeat quaeque creatura perfectionem. Quod vero vnitas in se ducta se ipsam producit; in alium vero ducta, numerum ipsum in suo statu conseruat, quid hoc est aliud, quam Deum Optimum Maximum semper ess seipsum, cum Diuina virtus sit tamquam centrum in circulo? Quenadmodum enim circulus super centro mouetur, centrum autem, cum sit indiuisibile, immobile vtique est: ita omnis dispositio & motus a Deo est, & ipse immobilis est, iuxta illud Boetij de Consolatione. li. 3. O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum, cęlique sator, qui tempus ab ęuo Ire iubes, stabilisque manens das cuncta moueri. Diuinę igitur Vnitatis emanationes intra se immanentes sunt sem","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 14-3","label":"DE VNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/14-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 16-4","label":"DE VNITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/16-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/16-4"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}