{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 170","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 170","ref":"170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/170.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ternario numero ipsa quoque tempora designantur, quibus leges a Deo hominibus traditae ad vitae formationem, & rectam viuen di sormam. est enim tempuNaturae, Gratiae. Legis, Naturae tempus locum obtinuit a Mundi productione ad vsque Abraham, cui successit Moyses: Legis deinde tempus ab Abraham, cui datum foedus circuncisionis, vel ab ipso Moyse, cui tradita Lex scripta ad Christum vsque vim, & efficatiam sortita: tertium tempus est a Christo per quem nobis gratia, ad finem vsque Mundi duratura. Quod si cuique eorum mysticum diem assignaueris, primum quidem legi Naturali, secundum Mosaicae, & tertium Enan gelicae: videbis aperte Christum pro sua benignitate Tertia die nos visitasse, per exortum ab alto, & nostrae infirmitatis susceptionem; quemadmodum per Osee prophetam fuerat praenuntiatum, his verbis: Viuificabit nos Dominus post duos dies, in die Tertia suscit abit nos, & viuemus in conspectu eius, sciemus, sequemurque vt cognoscamus Dominum: vbi a Propheta nouissimum tempus Tertiae diei appellatioue significatur. quoniam non primis, neque medijs, sed nouissimis temporibus propter nos homo factus, naturam nostram lapsam reparauit. Quare apud Iohannem cap. 2. die Tertio, post ea quae cap. 1. Euangelij sermo descripserat, nuptiae factae refe runtur. vt Tertio tempore seculi Dominum ad adoptandam sibi Ecclesiam venisse designetur. ante legem Patriarcharum exemplo, Primum, sub lege, Prophetarum scriptis Secundum, seculi tempus sub gratia Euangelistarum praeconijs, Tertium, quasi Tertiae diei luce Mundo refulsit, in quo Dominus, pro redemtione generis humani, in carne natus apparuit. Hi sunt Tres dies quibus apud Marcum Turbae Domino perseuerant, quia totis his Tribus temporibus viri sancti, Spiritu Dei pleni, in Christum credunt, Christum exspectant, eiusque panibus et doctrina magno desiderio refici cupiunt, nec habentes quod manducarent, quia panis viuus qui de caelo descendit, nondum eis appositus fuerat; Tertio igitur die, id est, hoc Tertio suae incarnationis tempore turbas reficit, neque vlterius eas fame perire patitur. Sic dies Tertius quo Abraham primus patriarcha filium Isaac immolauit, indicabat Ge hoc tempiis gratiae, quo gratum sacrificium offertur Deo per Christum. Ad huius numeri sacramentum referri possunt Tres Missae, quas Sacerdos celebrat die Dominicae natiuitatis.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/169"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 111-3","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}