{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 189","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/189.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Pythagorici scientes neque Angelum, neque Hominem immensitatis Diuinae profundum scrutari posse, negationibus subnixi, propius ad summum bonum accedebant. quod si aliquando affirmationibus vte rentur, eas semper intelligebant ad res habere comparationem Quare dicentes Trinitatem rerum omnium esse mensuram, nil aliud in telligi volebant, quam per se bonum esse principium, medium, & finem. Summus etenim ille Auctor Deus, quae maxima est illius Bonitas, in seipso permanens, producit primo res omnes, mox produ ctas sua vi incendit, & rapit in sui cupiditatem, at denique accensas, & raptas suae Bonitatis largitate perficit, atque complet. Hinc Hospes Atheniensis lib. 4. de legibus: Deus, inquit, vt antiquus quoque sermo testatur, principium, finem, medium rerum omnium continens recta secundum naturam peragit omnia circuens. In eandem sententiam Aristoteles lib. de Mundo ad Alexandrum hoc mo do concludit: Deus (vt est vetusto verbo proditum) principium, & finem, & media rerum omnium continens, rectaque linea incedens operatur ille quidem secundum naturam è vestigio comitem habens iustitiae pręsidem. Antiquo sermone significat philosophus Orpheum, qui vaticinatus, Iouem principium, & finem vocauit vniuersi. Summus etenim ille Auctor creat primo singula, mox rapit, ac denique perficit. Vniuersa enim ab illo perenni fonte effluunt dum nascuntur; deinde in eundem refluunt, dum originem illam suam repetunt; postremo perficiuntur, vbi in suum redies rint principium. Tria Diuina principia. Tres Diuinitatis gradus statuunt Plotinus, Porphyrius, & alij Academici, scilicet Deum, Mentem, Animam. Deum summum dignitatis gradum obtinere asserunt ingeneratum, aeternum, nullum habentem principium, & à nulla caußa pen dentem. secundum Menti aßsignant. tertium ordine & dignitate ponunt id, quod Animam vniuersi vocant. Haec Tria eße prin cipia ex his, quae prae caeteris in Mundo maxime communia spectantur, non leuem possumus trahere suspitionem.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 118-5","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/118-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/118-5"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 190","label":"190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}