{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 191","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/191.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Nam rectilinei anguli tres, obtusus, rectus, acutus; licet eodem puncto coniuncti sint a quo lineae tres protenduns tur; inęquales tamen sunt. Obtusus maior, Rectus medius, Acutus minor. Rursum Conceptus Vox, Scriptura, aequales quidem sunt. Conceptus enim omnia est, Vox omnia, Scriptura omnia; di stincti tamen sunt ab inuicem locoque diuisi; nam Conceptus in mente, Vox in ore, Scriptura in charta. & Conceptus prior est voce, vox itidem prior Scriptura. Et in animae Trinitate Verbum ab Intellectu nostro productum est, similiter & Amor, & Amor a V oluntate emanans, quorum altero diuinum Verbum altero autem sanctus Spiritus, qui Amor quidam est, designatur; Intellectus vero habens obiectum pręsens & producens, Patrem effigiat. sed in hoc differunt quod Verbum in nobis productum, similiter & amor (qui à Scotistis dicuntur actus secundi) in nobis sunt accidentia, in Deo vero substantia, & idem cum ipso Deo. Memoria quoque quae in nobis recordatio quędam est pręteritorum, in Deo plenissimus est omnium pręcedentium, pręsentium, & futurorum contuitus. nihil in eo acquisitum, nihil temporaneum, nil inęquale, nil disiunctum atque separatum, nil denique prius aut posterius. omnia quippe in Deo coniuncta, inseparabilia, naturalia, inacquisita, ęqualia, infinita, simul, ęterna.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 190","label":"190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 192","label":"QVATERNARIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/192"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}