{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 193-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 193-2","ref":"193-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/193-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/193-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/193-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"esse flumen quoddam, cui nomen Turbido, quod Septem annis fluit, et Septem annis occultatur. Nec ipse Zodiacus Septenarij dignitate fuit orbatus. nam cum sint quattuor cardines cęli diametraliter sese continentes, qui aspectus plenissimus, & potentissimus habetur, Septenario numero constat. fit n.a Septimo signo, crucemque constituit figuram omnium potentissimam. Simili ratione, et numero solstitium distat a bruma; bruma, à solstitio; aequinoctium, ab aequinoctio. Sol enim diei dux bina quotannis efficiens aequinoctia vere, atque autumno, vernum in Ariete, in Libra autumnale, euidentissimam exhibet probationem diuinae maiestatis in Septenario, quod vtrumque Septimo mense fiat. Non solum autem summus Artifex cęlos ornauit Septenario; sed quem suas etiam esse delitias voluit, hominem dico, ita moderatus est, vt intima corporis, extimaque constare voluerit Septenario. Namque Septem ferunt in nobis eße interiora viscera, Stomachum, cor, pulmonem, lienem, hepar, renes, & vesicam. Septemquoque exteriora, Caput, posteriora, ventrem, binas manus, & binos pedes. Quemadmodum et Septem corporis partes hominem perficiunt, Caput tenus imo collo, pectus, venter, manus, et pedes. Septem item in corpore gradus, qui dimensionem altitudinis ab imo ad superficiem complent, videlicet Medulla, os, neruus, vena, arteria, caro, cutis. Septem apud Macrobium sunt intra hominem, quae à Graecis nigra membra vocantur, Lingua, cor, pulmo, iecur, lien, renes duo. Et Septem alia cum venis & meatibus, quae singulis adiacent, ad cibum et spiritus reciprocationem destinata, Guttur, stomachus, aluus, vesica, & intestina principalia tria, dissipium, mesenteron, & hira. Septem corporis nostri sunt excretiones, scilicet, Lacrymae, mucus, mucus, saliua, semen genitale, excrementum siccum, & excres mentum humidum, sudorque totius corporis. Sanguinis qui mulieribus per genitalia manare solet furorem, Septimanas Galli plerique appellant, quia sedentarijs & gulosis Septem dierum Spatio duret.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 192-4","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/192-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/192-4"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 293","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/293"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}