{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 208","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/208.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"audiamus: Haec quidem de Iuliano alijs ipsa experimenta tradiderunt, & assumta potestas imperij. mihi autem eius mores comperti sunt, cum hunc virum Athenis clarius agnouissem. venerat enim illuc, cum frater eius Imperatori videretur inimicus, fuitque aduentus eius ratio duplex. vna quidem quasi decentior, qua dicebat se venisse, vt Graetiam, eiusque scholas videret; altera vero secretior, & ignota plurimis, vt immolatores Daemonum, & viros fallaces inquireret, quia nondum habebat impictatis suae licentiam. tunc igitur me non malum huius viri coniectorem fuisse memini. non .n. fortuito ista conspexi, sed faciebat me cautum inconstantia morum eius, atque incredibilis quaedam mentis emotio. Vates siquidem egregius est, qui bene considerat. Nullum. n.signum in eo mihi vtile videbatur, ceruix inflexibilis, humeri iactabiles, oculi currentes huc illucque directi, & furiose respicientes, pedes instabiles & titubantes, nasus contumeliam & contemtum spirans, vultus lineamenta ridicula idem significantia, risus petulantes ac effrenati, consen sus & negatio simul, ratio nulla ratione consistens, interrogatio inordinata, atque responsio nulla congruentia sibi conueniens. Sed quid per vniuersa discurro? talem ante opera conspicatus sum, qualem in operibus postea cognoui. Quod si essent mihi praesentes, qui tunc aderant, testarentur, quod cum haec vidissem, repente dixi. Quale malum Romanorum terra nutrit. Haec Theologus. Non solum autem mali existimantur, qui deformes, sed inauspicatissimi etiam ominis est distorto cuipiam occurrisse. Hinc in deformes foedoque aspectu homines natum adagium: Qui te conspexerit, augurium capere poterit; Clarissimum sane illud Plutarchi in Bruto, qui infaustum pu gnae exitum apud Philippos sibi significari putauit Aethiope ille deformi, qui procedentibus aciebus occurrit. Pari modo Septimus Seueriis Imperator ex occursu Aethiopis sibi mortem concepit. autore Aelio Spartiano in vita illius. Simile quiddam & de Adriano fertur, qui ex occursu Mauri, hominis longe omnium distortissimi, ingruere sibi extrema coniecit. Augustus denique Imperator, vt tradit Suetonius pumilos atque distortos, vt ludibria naturae, malique ominis abhorrebat. quo spectare videtur carmen illud Satyricum Iuuenalis. Et cui per mediam nolis occurrere noctem.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 207","label":"QVATERNARIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/207"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 209","label":"QVATERNARIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/209"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}