{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 214","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/214.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Quoniam ergo Philosophus forum circumibat, iuuenesque ad philosophiae studium hortabatur, praesertim elegantiori forma praeditos, quos ad philosophiam aptos iudicabat, quod, vt dixi, ex liberali forma eosdem egregia animi indole esse conijceret, in hanc pessimam opinionem adducti sunt quidam Atheniensium, vt Socratem puerorum amore correptum, et obscaenę libidinis caussa cum Alcibiade consuetudinem habuisse putarent. quod ipse Plato tetigit, dum Socratem loquentem inducit his verbis: Pulcher est Theaetetus; pulcher Carmides. Ac planè in Dialogis suis ostendit Socratem apud prophanum vulgus huiusmodi falsa suspicione laborasse. at vero ille quamuis videretur mirari formas adolescentulorum, videretur amare, et zelotypia tangis ab his tamen affectibus dis diapason aberat; cum animi, non etiam corporis pulchritudinem intelligeret. Nouerat.n. vt qui omnium sapientissimus Apollinis oraculo fuerat iudicatus, non minus homicidam esse censendum, qui hominem praeripit nasciturum, quam qui natum tollit e medio. Audacior profecto qui pręsentem abrumpit vitam; sed crudelior qui lucem inuidet nascituro; & nondum natos suos filios enecat. Sed iam satis animum meum hac digressione oblectaui. redeundum ad Quaternarij plenitudinem. Implet hic numerus totum anni tempus, quia Sol in Signifero delatus ab Occidente in Orientem anni circulum peragit quadripartitis temporum varietatibus; in quibus vniuersa mutantur. namque ab Ariete incipiens ver ostendit, & Taurum & Geminos transiens idem significat; sed ingrediens Cancrum, & Leonem transiens, & Virginem, ęstatem perficit. at dum Libram ingreditur, ęquinoctium conficit, & autumnum significare incipit, ab hoc signo transiens ad Scorpium, & Sagittarium. deinde protinus incurrit in hiemalem circulum, & Capricorno, Aquario, Piscibus, hiemem transigit. Hinc Astrologi quattuor hęc signa Arietem, Cancrum, Libram, Capricornum mobilia nominarunt. nam vere germinant plantę, animalia pleraque coeunt; veluti asini, aues. Aestate vero fructificant plantae; pulli animalium adolescunt, aquę aquae silent. Autumno cuncta senescunt, & arescunt. Hieme contrahunt, et silent; contra turgent aquae, et intumescunt. Eadem fere Sol operatur in homine diurno motu, ab Oriente tendens ad Occidentem. Nam vt Galenus in sexto Epidemiorum dicebat, partes diei naturalis partibus ipsius anni correspondent; matutina quidem veri, in qua homo laetus exsurgit, mouetur sanguis, laetaque sunt omnia. Post meridiem vero calor ingens, bilisque feruet. At prima noctis parte, melancholia dominatur, homo arescit ac contristatur.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 213","label":"213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/213"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/215"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}