{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 217","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 217","ref":"217","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/217","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/217.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"In his igitur omnibus etiam prima vigilia humida est & calida, sed minus calida, quam humida, sicut ver, quod plurimum habet humiditatis, cum soluto frigore aura calore diffunditur; at secunda calidior, quam sicca, sicut aestas, quod tum Sol proxime verticale nobis punctum feratur; tertia vero pars siccior, quam frigida, nam autumni propria est siccitas, humiditatem tum praeterito aestu reprimentes quarta demum frigidior quam humida, sicut hiems, quod tum Sol longissime distet a verticali nobis loco. Pri ma igitur sectio vernalis est calida humida, puerilis, sanguinea in Ariete, Tauro, Geminis. secunda aestiua, calida, & sicca iuuenilis, cholerica in Cancro, Leone, et Virgine. tertia autumnalis frigida, & sicca melancholica, decrescens, Libram, Scorpium, Sagittariumque complectens. quarta hiemalis frigida, humida, pituitosa, senilis continens Capricornum, Aquarium, Pisces. Hinc emanarunt quattuor cardines cęli apud Astronomos. Hinc quattuor orbis terrae regionos habitationi, humanae assignatae, & quidem nominatissimae: de quibus Ezechiel 22. cap. 7. Venit finis super quattuor plagas terrae. quamuis enim totum hoc quidquid idest, cui Mundi, cęlique nomen indidimus, vnum sit, vnoque ambitu se, cunctaque complectatur, partibus tamen differt. vnde Sol oritur, Oriens nun cupatur, aut ortus; qua demergitur, Occidens, vel occasus; qua decurrit Meridies siue mare. ab aduersa parte Aquilo, septentrio ue vocatur. Quemadmodum in Psalmi centesimi tertij explanatione Augustinus mystice explicans id visum quod beato Petro rapto in Ag. 10. extasim ostensum est, cum vidit cęlum apertum, & vas quoddam velut linteum magnum quattuor initijs submitti de cęlo in terram, ELech. terram, in quo erant omnia quadrupedia, & serpentia terrae, & volatilia cęli. hoc autem vas cum voce cęlo delapsa iubente Petrum animalia illa occidere, & manducare; ter hoc pacto submißum est, atque illi ostensum. Hanc inquam visionem in loco supradicto per tractans Aug. ait: Discus qui Quattuor lineis continebatur, Orbis terrarum erat in quat tuor partibus.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 216","label":"216","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/216"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 218","label":"218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/218"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}