{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 22-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 22-3","ref":"22-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/22-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/22-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/22-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Quae cum de sententia Philosophi fieri non possint, neque duos esse neque plures Deus statuit Mundos; sed vnum hunc ex vniuersa compactum substantia, in quo corpora iuxta naturae le gem, locorum differentijs sunt disposita. Praeterea cum vnus tantum sit motus cęli regularis, erit dumtaxat vnum primum mobile, & vnus Mundus. Nam si essent plures Mundi, plures quoque ac diuer si motus locique extra cęlum essent; sed id abhorret natura. Vnus etiam cum sit Artifex, Vnus secundum exemplar, productus est Mun dus. Hic Vnus, ait Philo Alex creatus est Mundus, quia et Vnus est illius Opifex Deus, qui hac Vnitate opus suum sibi simile reddidit. nam sicut ipse Vnus est Deus, ita & vnico contentus Mundo, pluribus abstinuit hoc.n.pacto concinne in imaginis ac similitudinis Vnitate, ueritatis, & exemplaris natura elucet. Cum igitur Mun dus quo ad fieri potest, diuinum referat intellectum, adeo vt qui formas in hac materia conspicit, quasi diuinum in speculo contueatur vultum; illum etiam repręsentat in ipsa infinita Vnitate omnium effectrice ac conseruatrice, qua nihil Deo similius, vt nec nix, niui esse valeat. Quamobrem cum infinitus esset creationis actus, in V nitate designatus est. nam cuncta creauit Deus simul, vt cum perfectorum perfectissima sit Vnitas, omnem prorsus creaturam non tantum creando excederet, verum etiam in modo creandi, sui creatoris osten deret excellentiam. Et ne haec potius ex ingenij mei riuulo, quam ex veritatis clarissimis fontibus hausisse videar, Maiorum dicta in medium afferam. Concilium Lateranense Romae sub Innocentio III. celebratum, id comprobasse conspicitur, ex his verbis, quae in primo capite illarum Sanctionum sunt posita: Deus Vnum vniuersorum principium, Creator omnium visibilium & inuisibilium, spiritualium & corporalium, sua omnipotenti virtute, simul ab initio tempo ris, vtramque de nihilo condidit creaturam spiritualem, & corporalem, Angelicam videlicet, & Mundanam, ac deinde Humanam quasi communem ex Spiritu & corpore constitutam: hactenus Con cilij verba, quae habentur extra de sum. Trin. & fi. cath, cap.i. vbi D. Abbas notat omnia simul creata. Nec nobis obstat quod habetur Gen. cap.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 31-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 23-2","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}