{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 227","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/227.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Quaedam ergo negamus rei cuipiam inesse, aut quia illa non habeat, vt calidum non est frigidum: aut quia excellentiori nota, & perfectiori ratione contineat, quam nos habere eam ex tali locutione significamus, vt cum negamus caliditatem esse calidam, non quia frigida sit, sed quoniam non solum ideo non est frigida, quia est calida, quod idem est dicere, quia habet caliditatem, sed quia caliditas ipsa est. Secundum hanc ergo loquendi rationem, entis appellationem non dabimus Deo, cum sit concretum, significans id quod ab alio eße participat. sed Esse dabimus Cic. de illi qui est ipsum Esse. A Romanis dictus est AIVS, eo quod Diuinat aiebat, & loquebatur. Namque olim Romae audita vox est silentio no ub.i. ctis clarior humana voce, quae iuberet Magistratibus nunciare, & Gallos venire, ac vt prouiderent ne ROMA caperetur a Gallis, vt narrant Arnobius lib. primo contra Gentes, & Cicero libro secundo de Natura Deorum. A Persis dicitur SYRE. A Magorum disciplina vocatur ORSI, vnde Oromasis. Aßyrij, quem summum habent Deum, ac maximum venerantur, ADAD verbo gentium illarum proprio nuncupant. significat autem non aliud fere, quam VNVM, de quo Macrobius in Saturnalibus: Ne sermo, inquit, per singulorum nomina Deorum vagetur, accipe quid Assyrij de Solis opinentur potentia. Deo.n.quem summe maximum ves nerantur, ADAD nomen indiderunt, quod VNV S interpretatur: hunc vt potentissimum adorant Deum. sic ille. Gothi suum maiorem Deum vocant ODEN, idest, fortiorem: potentissimum autem Numen THORappellarunt, vt habet Olaus Magnus de Gentibus septentrionalibus lib. 3. cap. 3. & 4. Vpsalensis Deorum Satrapa, FROE nuncupabatur. Macedonum Sacerdotes, vt scribunt Neanthes Io. Laurentius Ananias de natura de. monum lib. 1. Excitat. lib. 1. Ir pricipio erat. Hispanic. li. 4. Plutar. li de Iside & Osexn de. Plato in phaedro. Neanthes Cyzicenus, & Clemens Alexan. in precibus inuocant BEDY, vt sit eis propitius, & filijs. Mahometistae vocant ABDI. Apud antiquos Hetruscos seu Tyrrhenos dictus est ESAR, tametsi quidam cum diphthongo scribant, vt Aesychius,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/226"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 228","label":"228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/228"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}