{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 233","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/233.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Secunda n He, quae esse vel viuere significat, Filium in diuinis aptis sime innuit, per quem vniuersa quae facta sunt, esse coeperunt, & quidquid factum est, in ipso vita erat. Tertia autem? Vau, quę co lohan. I. pulatiuam dictionem, ET, denotat, Spiritum sanctum optime exprimit, qui cum sit amor Patris & Filij, quo se vicissim amant, re cte copula, id est, nexus vtriusque nuncupatur. potest etiam interterpretari Ipse, seu Virtus; quia spiritus spirat omnem virtutem in omnia, testante Psalmographo quia verbo Domini cęli firmati sunt, vc & spiritu oris eius omnis virtus illorum est. Quarta & vltima est T He, significans humanitatem Christi iunctam Verbo, quae littera duplicata, duas naturas in vna persona iunctas esse designat, ac ipsum Dei nomen ita ex Quaternario constitui, vt a ternario, quo semper gaudet, minime discedat. Porro hoc altissimum nomen a Deo datum non proferebatur, neque pronunciabatur, neque dicehatur, nisi in sanctuario a Sacerdotibus Domini sanctificatis, & solum in benedictione Sacerdotum, & tunc etiam a Sacerdote ma gno, & nisi in die ieiunij gloriosae sanctificutionis. & vbi in illorum Biblijs hoc gloriosum nomen conspicitur, ibi Rabini pronunIn victociant Adonai, tametsi, suffragante auctoritate Petri Bruti Epiria contra scopi Catharen. pronuntiare deberent Adon. est.n. HIN Adon, no ἱδροι. capit. 2. mem absolutum, sicut et inim lehouah, et horum quodlibet Dominum si gnificat. Adonai autem est nomen compositum cum alio pronomine, quod a Grammaticis Hebręis affixum dicitur, nec Dominum. sed Domi nos meos significat, si tamen non asserimus cum Hebręis litteram Iod in nomine Sr Adonai, non affixum; sed substantialem ipsius nominis litteram eße. Huius autem nominis ADON quęst. 15 excpressionem Theodoretus esse dicit apud Samaritanos IAVE. in BXOdQuidam IOVA pronunciant, unde & Iouis nomen uolunt ess deriuatum, quos iure & merito emunctae naris virirident. D. Hieronymus in expositione octaui Psalmi hoc ipsum explicat per verbum IAHO, quod apud nos dicitur Dominus.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 232","label":"Cap. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/232"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 234","label":"Cap. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/234"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}