{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 237","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/237.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Nemo bonus nisi solus Deus, qui homines facit implere quod boni sint. Deus ergo plenissima Entitas, indiuidua Vnitas, solidissima Veritas, beatissima Bonitas. Atque haec esse potuit Tetractys, quam Pythagoras vocabat principium semper fluentis naturae. Principium enim haec, quae Vnus sunt, Deus omnium est. Iuramus item per ea quae sancta, quae firma, quae diuina sunt. Sed quid illis aut firmius, aut sanctius, aut diuinius? Neque hic poßum De suminuoluere silentio auctoritatem Isidori asserentis in Deo sub mo bono stantialiter Quattuor considerari, nimirum Bonitatem, In-lb. I.c. I corruptionem, Immortalitatem, & Incommutabilitatem. Summum bonum, inquit ille, Deus est, quia incommutabilis est, & corrumpi non potest: Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est, & dum sit quidem bonum, non tamen esse potest summum. Quid est Dei inmmortalitas, nisi eius incommutabilitas? Nam, & Angeli & Animae immortales sunt, sed immutabiles haud quaquam sunt. Ideo solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis est. quandoquidem anima morti subditur, dum deserente Deo, de bono in malum mutatur. Sic & Angelus est mutatus, dum derelicto Deo est lapsus. Quod materiam habet vnde exsistat, mutabile est, quia de informi transit ad formam. Quod vero non est materiei subditum, immutabile est, sicut Deus vtique est. Quattuor igitur sunt in Deo substantialiter, Bonitas, Incorruptio, Immortalitas, Incommutabilitas. Quibus Quibiis forte Pytagoras instructus, ad hunc modum iurare solitus erat. quemadmodum in aureis eius, vt vocantur, carminibus scriptum est. Ναὶμὰ τὸν ημετίμᾳ ψύχᾳ παράδοντα τετρακτὸν. Πηνὰν ἀιννάον φυσιων ἀc. Qua verba sic verti passunt Testor eum, numeri nobis arcana Quaterni Qui tribuit, rerum caussae fontisque perennis.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 236","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/236"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 238","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}