{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 239","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/239.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Ego uero quod de crucis excellentia fuit apud Aegyptios ante Christum, non tam muneris stellarum testimonium fuisse arbitror, quam uirtutis praesagium, quam a Christo fuerat acceptura, Hactenus Ficinus. Non temere autem ad denarium signicandum ab antiquissimis latinis philosophis Crux assumta censetur, cum Quaternarius potestate contineat denarium. Quidam rursus haud parui nominis Pythagorici ad ipsam Quaternarij potentiam absolutam hoc iusiurandum referre non dubitarunt; quod omnis perfectio Quaternione sit absoluta, sontem rerum hunc numerum appellantes maxime propter primaria fundamenta rerum omnium corporalium, quibus omnia elementata in istis inferioribus componuntur, non per modum coaceruationis, sed secundum transa mutationem & vnionem. Et si quis hanc elementorum rationem considerauerit, videre facile poterit de promtuario Diuinę mentis pendere. Est .n. Platonicorum omnium vnanimis sententia, quemadmodum in mundo archetypo cuncta sunt in cunctis, ita etiam in hoc corporeo mundo omnia in omnibus esse, modis tamen diuersis pro natura videlicet suscipientium. Sic & elementa non solum sunt in istis inferioribus, sed & in cęlis, in stellis, in Angelis, in ipso denique omnium opifice & Archetypo. Sed in istis inferioribus elementa sunt crassę quaedam formę, immensę materię, & materialia elementa: in cęlis autem sunt elementa per eorum naturas & vires, cęlesti scilicet conditione. Plato in Timaeo ex Pytagorica doctrina, ait cęlum constare quattuor elementis, quemadmodum hęc inferiora corpora; sed dicit illa esse multo subtiliora, et alterius naturae, quam sint haec. Idem scribit D. Ambrosius lib. I. c. 6. Hexameron. Nam cęlestis terrę soliditas illic est absque crassitudine aquę; et aeris agilitas procul ab effluctus ignis calor ibi, non vrens, sed lucens, omniaque suo calore viuificans. Porro ex stellis ignei sunt Mars atque Sol ratione Astrologis manifestissima: acrei, Iupiter, & Venus temperato calore viuifica aquei, Saturnus senex.s. damnat?","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 238","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 240","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/240"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}