{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 24-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 24-3","ref":"24-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/24-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/24-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/24-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"libse. Ductoris, hęc scribit: Quod debes scire est, quod illud quod dictum est: In principio creauit Deus Caelos & Terram, Sapientes dixerunt multis locis, quod eius expositio est: Cum Cęlis & cum Terra, hoc est, quod Creator creauit cum Cęlis quidquid est in Cęlo; & cum Terra, quidquid est in Terra. Tu vero scis quia dixerunt, quod Caeli & Terra simul sunt creati, eo quod Propheta dixit: Ego vocans eos stantes simul. omnia vero simul creata sunt, & omnia primo apparuerunt. Et assimilauerunt hanc rationem agricolae, diuersa seminum genera seminanti simul in terra: pars autem oritur post vnum diem; alia vero pars post duos dies; alia post tres dies: sed omnia semina proiecta fuerunt vna hora. Secundum igitur hanc opinionem sine dubio solui poterit dubitatio illa, quae inducit Sapientem quendam ad dicendum quod dixit, cui difficile fuit intelligere quomodo fuerit primus dies, & secundus, & tertius. Sapientes vero manifeste dixerunt de ratione lucis, de qua facta est mentio in lege, quia fuit creata in prima die, quod ipsa sunt luminaria, quae creata fuerunt in prima die; sed Deus non ostendit ea vsque ad quartum diem. Hactenus Rabi Moyses. Hanc autem Rabinorum sententiam summopere laudat Gulielmus Hamerus hebraicae linguae peritißimus, illam dicens non solum veritati consonam, sed etiam veritatem ipsam: nam & Deus (inquit ille) omnia simul creauit verbo suo, & imperij sui dicto. Nec ab his dissentit Diuus Augustinus, qui sex dierum enumerationem non ad temporis retulit successionem, sed ad naturalem ordinem operum, qui diebus attribuitur, vel ad ordinem reuelationis sex operum, quae Deus vnum post aliud Angelis reuèlauit. Inde & Hugo, qui a Sancto Victore nominatur, haec scribit libro De fidei sacramentis: Quod pertinet ad momenta temporum, & interualla, & spatia, hoc veritati vicinius profitemur, quod simul in tempore Vno & in principio temporis, quando tempora ipsa caeperunt, facta est, siue creata pariter rerum omnium visibilium materia, & inuisibilium in Angelica creatura, & spirituali natura, nec fuisse in tempore, nec cępiße alteram sine altera, nec prius quam alteram, sed vtramque simul in tempore, Contra & cum tempore.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 23-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 25-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/25-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}