{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 243","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/243.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Quatuor hasce vir tutes morales, (quas cardinales vocant Stoici) officiorum omnium fontes ponunt; nostri vero primarias principalesque astruunt, ad edo mandas animi perturbationes, & vitam secundum rectę rationis leges degendam. quas in libro Sapientię cap. 8. nominatim expressiße videtur Salomon, cum ait de ipsa vniuersali legitimaque iustitia: Sobrietatem & sapientiam docet, & iustitiam, & virtutem, quibus vtilius nihil est in vita hominibus. vbi nomine Sobrietatis, temperantia eius genus accipitur; nomine Sapientię, prudentia, quę est vt quędam sapientia circa agibilia, vnde prudentes, viros sapientes vulgo dicimus: & imprudentes, atque inconsultos, insipientes. nomine vero Iustitię, intelligitur iustitia particularis, & ęquitas, cuique quod suum est reddens. demum nomine Virtutis, fortitudo designatur, non quidem corporis, sed animi contra terrores constantis robur. Ad quas sane quattuor, cęteras omnes virtutes ad componendos mores assignari ab alijs solitas, reduci volunt. Easdem S. Ambrosius diuinat fuisse figuratas in Quattuor animalibus Ezechieli prophetę in visione ostensis, quorum quodlibet habebat quattuor alas, quattuor facies, quattuor manus, quattuor incessus (vt ipse capit. 1. testatur.) & in quattuor animalibus oculatis ante et retro, de quibus loquitur Apocalypsis capite quarto vt Leo significet fortitudinem. Vitulus, Iustitiam, vtpote proprijs contentam laboribus. Aquila, Temperantiam. de hac.n testimonium fertur animali huic. Homo, Prudentiam. Licet Aretas Episcopus Cę sareę Cappadocię per Quattuor animalia, totidem intelligat excellentes Diuinus virtutes, qualescunque illae sunt, quae Dei potentia designant, circa Mundum ex Quattuor elementis compositum; Theodoretus virtutes Quattuor creatas, quas praefecit Deus Quattuor elementis, ex quibus subsistit vniuersum, & quae ipsum conseruant; Polychromus Quattuor Angelos quattuor Mundi partibus praepo sitos; Rabi Salomon Angelos Quattuor, quattuor monarchijs prępositos; Rupertus Tuitiensis Iesu Christi incarnationem, passionem, resurrectionem, & ascensionem. Cęterum Athanasius, August. Hier. & cum his alij primae classis Doctores, probant has facies po tissimum insinuare Quattuor illos cęlestes scribas, & verborum operumque Domini nostri, cum in terris diuersaretur Spiritu sancto dictante conscriptores, sanctos inquam Euangelistas Matthęum, Marcum, Lucam, Iohannem, pro vt modus sermonis conducere videtur. en Cag Aug. Bedae, Athana Animalium And. Cęsariem. praeps. Theoph. Primasio. facies. sio. Aretae. Antioch. Homo, Marcus, Mneben, Matthaeus, Mantten. Lucas, Leo, amtan Marcus, Iohannes, Vitulus, Mauns, Lucas, Zucas, Ieu, Aquila, scbanter, Ibame, Ibamnte, Marcus, Hier. in","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 242-3","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/242-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/242-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 244","label":"DE NVMERO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/244"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}