{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 25-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 25-3","ref":"25-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/25-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/25-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Illis etiam se opponens, qui Angelos arguunt per Hieron. multa secula ante mundum visibilem exstitisse, & computant spa con. Eptae ad Titum tia, & annos, & secula quibus Deo seruierunt, haec affert: Sed nos & Amb. li.i.hexa magis approbamus quod dictum est pro captu intelligentiae nostrę meron. salua arcanorum reuerentia, in quibus nihil temere asserendum puHugo de sacram. si tamus, & ad hunc modum interim definimus, quod simul facta dei lib. 1. sint omnia visibilia & inuisibilia, sicut Scriptura dicit: Qui vi-part. 5.c. uit in aeternum creauit omnia simul. Vniuersa quippe simul condita Eccl. 18. sunt, quoniam & eodem tempore pariter caepisse credimus & visibilium omnium materiam, & inuisibilium naturam. haec ille. Eadem ferme leges apud Basilium, Dionysium, Bedam, Cassiodorum, Albertum Magnum, & D. Thomam. Quamuis enim fi-Tho. pre. nita determinataque virtus in actione tempus exquirat, tamen hoc an. 3. non poscit infinita, qualis est Dei. Cuncta enim iussu produxit & verbo, dicente Psalmographo: Ipse, nempe Deus, dixit & facta sunt. Quid dico: Dixit & facta sunt? cum sola cogitatio perfe- Psal. ut ctum opus Deo sistat, ac repraesentet? Vnde in libro qui inscribitur ludith.c. 9. legitur, quod cogitauit Deus, ac praesto fuerunt sibi omnia, quae fecit. Credibile est vtique Deum in agendo nequaquam tempus exquirere. Immo iniuriam Deo videntur inferre, qui summum aeternumque Opificem, nisi per tempus, & successione operari poße contendunt. Deus, inquit Nicol. de Cusa, omnia simul creaExcitat. lib. 7. uit. opera enim Omnipotentis non cadunt sub tempus, seu moram. Tale quid loquitur & Sanctus Ambrosius exponens Moysis Genesim his verbis: Pulchre addidit de celeritate conditionis: Fe Hexam. cit, ne mora in faciendo fuisse existimaretur, vt vel sic intelliGen. 2. gerent homines, quam incomprehensibilis operator esset, qui tantum opus breui exiguoque momento suae operationis absolueret, vt voluntatis effectus sensum temporis praeueniret. Nemo operantem vidit, sed agnouit operatum. Vbi igitur mora? cum legas: Quia ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit, & creata sunt? Nec artis igitur vsum, nec virtutis expendit, qui momento sua voluntatis maiestatem tantae operationis impleuit, vt ea quę non erant, esse faceret tam velociter, vt neque voluntas operationi praecurreret, neque operatio voluntati.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 24-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/24-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/24-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 26-2","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/26-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}