{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 266","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/266.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"verbi gratia, si dicere voluerimus: haec vasa sunt plena vino, non statim quia aequali mensura sint plena, indicabimus, si quidem aliud sextarium, aliud amphoram capere potest: & tamen est secundum mensuram suam vtrunque completum. Ita fere Mundus perfectus est. at perfectionis summam, quae in vnitate consistit, assequi non potuit; sed ad secundum declinauit perfectionis gradum, qui in Senario constitutus est, quod hic lege naturae generationi sit aptissimus. Numerorumn. qui oriuntur ex vnitate, iste primus omnium perfectus est, quippe qui suis partibus aequetur, & ex eisdem plene expleatur, ex ternario nimirum, qui est illius dimidia pars, & ex binario, qui est tertia, & ex vnitate tandem, quae est sexta. quae partes omnes ductae in summam, Senarium conficunt. Pars autem in hac numerorum contemplatione illa est intelligenda, quae aliquoties sumta, totum conficit, & quae quota sit, dici potest, sicut est dimidia, tertia, quarta, & deinceps ab aliquo numero denominata. Neque.n. exempli gratia, quia in nouenario numero quattuor est aliqua illius pars, ideo dici potest quota pars eius sit: vnum autem dici potest quota pars sit, nam nona eius numeri est; sic tria, nam tertia pars eius sunt. coniunctae vero istae binae ipsius partes, nona scilicet, & tertia, idest, vnum, & tria distant a tota summa eius, quae nouem est. sunt .n. quattuor. Itemque in denario, quaternarius est aliqua pars eius, sea quota sit haud quaquam dici potest. vnum autem dici potest quota pars sit, quia illius est decima pars: habet & quintam denarius, quae sunt duo: habet & dimidiam, quae sunt quinque sed hae tres partes eius decima, & quinta, & dimidia, idest, vnum, duo, quinque simul ductae, non complent decem. sunt enim octo. Duodenarij contra partes in summam ductae, ipsum superant.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 265","label":"DE NVMERO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/265"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 267","label":"DE NVMERO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/267"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}