{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 269","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/269.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Deus vniuersa quae fecerat, & erant valde bona: & factum est vespere, & mane dies sextus. Cum ergo audis sex diebus constructum fuisse Mundum, non intelligas de numero dierum tantum, sed de perfectione vniuersi, quae per Senarium perfectum numerum designatur. Vnde cum ad hunc absolutum numerum opus Dei peruenisset, dixit Diuini verbi Scriba: Perfe-Gencti sunt caeli, & terra, & omnis ornatus eorum. Sic & Orpheus Mystarum princeps Hymnos iubet sexta generatione finiri, cum ait. Aetate in sexta studium finite canendi. quod de rebus creatis non vltra cani possit, cum ibi tota sit terminata perfectio. Non videtur hic praetermittenda fabricae maxime competens figura trigona, quam constituunt Senarij partet. Huius enim basis est, AA A, summitas, A3 intermedium, A A; vt in odiecta figura facile patet. Vnitas, vt quae impartibilis sit in se, a se, & circa se, fabricatori Deo adscribiARA tur. Dualitas prima monadis productio femina, mater elementorum, (nam de illa quattuor clementorum numerus procreatur) similis est materiae primae, ac generationi Trinitas secunda monadis productio mascula, idealibus formis, vel compositis corporibus consequenter aptatur apud Martianum Capellam. Vnitas, Diuina virtus, Dualitas, Generatio rerum, Trinitas Forma perfecta. Ita sentiebat Pythagoras ex hisce tribus vniuersa procreari,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 268","label":"DE NVMERO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/268"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 270","label":"DE NVMERO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/270"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}