{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 27-4","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 27-4","ref":"27-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/27-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/27-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/27-4.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Ne suspiceris, inquit, intra certa temporis spatiallumen aliquid fa cere; sed ignota, incerta, inscrutabilia, incomprehensibilia humano generi esse illius opera, subinfert has voces Propheticus sermo: Istae sunt gencrationes Cęli & Terrae, quando creatae sunt. non Gen. 2. definiens quando, incircumscripte siquidem sit, quidquid ab hac caussa fit. Atque ita negatur hoc vniuersum intra sex conditum Stro. 6. dies. Philonis aemulus Clemens Alexand. eandem sustinuit sententiam haec scribens: Ne existimemus Mundum in tempore factum a Deo, subiunxit Prophetia: Hic est liber generationis, & eorum quae sunt in ipsis, quando facta sunt, quo die fecit DeuCaelum & Terram. Illud enim; Quando facta sunt, enunciationem significat indefinitam, & temporis expertem. hactenus ille. Huic quoque illud est consonum, quod qui dixerat ex latere soGen. 2. porati Adae formatam fuiße Euam, idem scribit, quod creauit Gen. 1. Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creauit illum, masculum & feminam fecit eos. Necdum enim facta describitur Eua, & iam homo masculus esse perhibetur & feminae. Sic Behemot, id est, Diabolum cum Homine creatum perhibet liber cui titulus Iob. Ex superantissimus igitur cum sit Deus, Mun⟨γεακιῖς Dεαις Μυατm dum ad sui finxit imaginem; cum ipse sit Vnus, Mundum creaad συε ὑηαρύκω. uit Vnum; cum ipse sit infinitus, Mundum creauit rotundum; cum ipse sit aeternus, Mundum creauit incorruptibilem, & aeternum; cum ipse sit immensus, Mundum creauit omnium maxia mum; cum ipse sit summa vita, Mundum etiam vitalibus seminibus exornauit, ex sese cuncta gignentem. Et cum ipse sit omniae potens, sola voluntate sua, non vllanaturae necessitate, Mundum, non ex praeiacente materia, sed ex nihilo condidit in instanti. Ad Gen. I. hoc Vnitatis sacramentum illud itidem spectare censetur, quod in eadem Genesi non fuit dictum, quod factus est dies primus, vt postulasse uidetur consequentiae ratio totius Scripturae, cum secundus, ac tertius, sequentesque dies enumerentur; sed factus est vespere & mane dies Vnus. Quod optime quidem notauit Iosephus, Antiquitatum volumine primo, hac de re sic inquiens: Et hic quidem est dies orimus; Moyses autem eum dixit esse Vnum. & licet sufficiat huiusce rei caussam etiam nunc dicere, tamen quia pollicitus sum rationem singularum caussarum seorsum tradere, illud ad huius rei interpretationem, me necessarium est differre.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 26-2","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/26-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 28-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/28-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/28-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}