{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 283.5-7","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 283.5-7","ref":"283.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/283.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/283.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/283.5.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Oraculum, quod quiescere fecit Deus septimum diem ab operibus suis, quae fecit; quemadmodum ipsum quoque sab bati nomen indicat, quod si interpreteris quictem sonat. de quo hęc scribit Philo Alexandrinus: Illud vnum solum sincerum Esse hebdomadam sine matre ex seipso solo genuit, nulla prorsus adhibita materia. Idem de sanctificatione sabbati. Tertia (inquit) lex est de semper virgine sine matre nata habdomada, vt creatura assueta eius ocio reminiscatur eius qui cuncta facit inuisibiliter. Quid ve ro de illo sabbato scribat Nic. Cusa.lib. 3. Excitat. audiamus: Homo est sexta dies, seu microcosmus: Deus in verbo omnia creauit, verbum autem est, vt ars infinita: creaturae autem participationes artis infinitae: ars autem illa verbum, seu mens aeterna est lux infinita, siue sapientia. Quomodo autem, lucem illam aeternam partici pando, omnia creata in eße gradatim prodierint, Moyses describit, & quomodo vltimo, idest sexto die hominem ad imaginem suam. Hominem autem sursum creauit ad se, qui non nisi in die septimo, seu sabbato quiescit; Sabbatum autem est lux, quae non legitur creata, sed Deus benedixit diei septimo, vnde solum in hac luce increata,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 283.1-4","label":"283.1 to 283.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/283.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/283.1"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 284","label":"DE NVMERO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}