{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 284-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 284-2","ref":"284-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"ta, quae sabbatum dicitur, est quies hominis, & non est hominis lux benedicta, nisi in sabbato. Item lib. 6. Septima, inquit, petitio Dominicae orationis est ista: Sed libera nos a malo. quia septimus numerus est quietis, & amoto omni malo, quisque in bono quiescit. Hactenus Cusa Te vero non lateat per sabbatismum mortem animarum intelligi, hoc est, eam ab operibus mundanis cessationem, quam homini vita suncto mors affert.tum.n. animę sabbatum agunt, quietem ab omni motu nactae, nec vllam omnino agitationem habentes post summi illius boni, quod ante exquirebatur, manifestationem, qua quaerentibus perspicuum fit id quod quaesitum est. nam cum id quod quaerebatur apparuit, motus omnium eorum quae mouebantur, conquiescit. Ad hunc sabbatismum spectat, quod post Septem dies, ex quo ingressus est Nohe in arcam, factum est diluuium. quia in Spe futurae quietis, quę Septima die significata est, baptizamur. sic in Apocalypsi Septem tubę recensentur, quarum sex priores seculi pręsentis ętatibus comparantur, varios bellorum concursus denuntiantes Ecclesię militanti, Septima vero sabbati aeterni nuncia, victoriam tantum & imperium indicat veri Regis, dicente septimo Angelo, factum eße regnum huius Mundi Domini Dei, & Christi eius. Huc facit quod de iusto scribit sanctus Iob: In sex tribulationibus visitabit te, in Septima autem non tanget te malum. quae verba quasi ex persona Dei ad iustum proferuntur. Sexies quippe, hoc est, in praesenti vita, in qua tentationes, atque operum labores exsistunt, tentaberis, atque in necessitatibus, & rerum difficultatibus versaberis; verum in Septima, in qua beatus iustorum sabbatismus est, & requies, nullius molestiae recordatio animum tuum anget. Porro quod sex diebus formatus legitur Mundus, & in Septimo die Deus Optimus Maximus ab aspectabilis creaturae opificio requicuit; Septimo item die manebant filij Israel in tabernaculis suis, neque exibant ad colligendum manna, neque operis quidquam faciebant; Rursum seruus hebraeus anno septimo libertatem sibi vendicabat, exemtus iugo sernitutis; Et ager sex laboratus annis, septimo demum requiescebat a labore agriculturae ferendo; Denique septimo die sabbatum requietionis erat, neque opus aliquod moliri poterat.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 284","label":"DE NVMERO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/284"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 285","label":"DE NVMERO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/285"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}