{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 288","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/288.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Isti sunt Septem crines Samsonis, quibus per Dalilam, idest, Diabolum subtractis, recessit ab eo spiritus, et amissa fortitudine, captus, & à Philistaeis est incarceratus, & ligatus. quia tunc a daemonibus excaecatur, quando septem crinibus, idest, septem donis Spiritus viduatur. Et ideo septuplex istud Spiritus sancti donum mystice apud Zachariam cap. 3. designatur per lapidem, in quo septem sunt oculi. Quis.n.est lapis iste, nisi Dominus noster IESV Christus? qui positus est in Sion lapis angularis, probatus à Deo; reprobatus quidem ab ędificantibus, sed positus in caput anguli. In hoc lapide septem sunt Oculi, quia in Christo est plenitudo totius gratiae spiritualis, & vberrima septem donorum Spiritus sancti foecunditas, de cuius plenitudine nos omnes accepimus. Dedit.n. ei Deus spiritum non ad mensuram. Quare in Prouerbijs hunc in modum loquitur Salomon: Sapientia quadificauit sibi domum, supposuit columnas Septem. Quo loco per sapientiam, subsistentem Dei sapientiam intelligit, vnigenitum inquam verbum; per domum autem aedificatam, tem plum corporis, quod ex sancta Virgine aßumtum induit: per septem autem columnas, Spiritus gratias, quae omnes in Christo elucebantm. Rursus septem ista dona figurantur in illo candelabro, de quo dicitur apud eundem Prophetam cap. 4. Ecce candelabrum aureum ti tum, & Septem lucernae eius super illud. Iustus.n dicitur candelabrum, quia portat ignem charitatis. Aureus dicitur, quia continet honestatis splendorem. Dicitur habere septem lucernas, quia septenplicem habet spiritum virtutis. quare dictum est Num, cap. 8. Cum posueritis septem lucernas, candelabrum in parte Australi erigatur. Huius ratione mysterij apud Leuit. fit aspersio sanguinis septies, vt expulsis septem daemonibus recipiantur dona Spiritus sancti. Septem denique sportae aepud Matthaeum quid aliud prae se ferunt, quam dona Spiritus sancti exuberantia super septem panes, qui sunt summa spiritualium perfectio? vnde non dicuntur hordeacel. D. Ambr. epist. 39. Haec hebdomas sicut ipsa Patris et Filij, et Sp. sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor nume ri, non sub numeri lege deuincta.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 287","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/287"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 289","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/289"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}