{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 293","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/293.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Praeterea quae diuiduntur, non nisi Septem compagibus iuncta sunt, vt in manibus est humerus, brachium, cubitus, vola, & digitorum nodi terni. Ceruix siue collum medium inter humeros & caput, Septem habet nodos siue vertebras. Item quoc regnum obtinet in animante caput, maxime necessarijs instrumentis Septem vtitur geminis oculis, auribusque, & totidem naribus, septimoque ore, per quod mortalia, vt ait Plato, intrant exeunt immortalia. Item quae per visum praestantissimum omnium sensuum iudicantur, ad eundem numerum pertinent in genere. Septem.n. sunt quae conspiciuntur, corpus, distantia, figura, magnitudo, color, motus, status, praeterea nihil. Septemquoque colorum Species. duo enim sunt extremi, niger, & albus tamquam aliorum parentes; & quinque medij, croceus scilicet, caeruleus, viridis purpureus, puniceus, naturam participantes extremorum. Sunt & saporum genera totidem, amarus, austerus, salsus, acutus, dulcis, acerbus. Vocis etiam mutationes vniuersae cadunt in Septenarium, acuta, grauis, circumflexa, quarto loco vox aspera, quinto lenis, sexto longa, breuis septimo. Quin & motus Septem esse animaduertuntur, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsumque, prorsum, retrorsumque, & in orbem septimus. Venae quoque, & arteriae, vt tradunt Medici, numero mouentur Septenario. Sed & de Spiritu, & cibo constat, quod sine haustu spiritus, vltra horas Septem fere vita non durat. Tum quibus inedia mori constitutum est, post Septimum diem non viuunt, aut aegre. Ad Septimum quidem diem corporis quodam habiti naturali, sine cibo vixisse aliquando quendam memoriae a Jouiano Pontano proditum est. inquit enim libro secundo de: sermone: Sub Ferdinando Neapolitanorum Rege agebat Caietae in Coenobio Gerardus quidam, qui Se ptimum in diem cibo abstinere consueuisset ac potus indeque sanctus habebatur, ac Deo charus.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 193-2","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/193-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/193-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 294","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/294"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}