{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 30-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 30-3","ref":"30-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/30-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/30-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/30-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"vox Dei est: Ne dicas in corde tuo, fortitudo mea, & potentia manus meae fecit mihi virtutem hanc magnam; sed memoraberis Domini Dei tui, quia tibi ipse dat fortitudinem, & facere virtutem. Ceterum quod numerorum quidam sint quadrati, quidam trigoni, quidam cubi ijdemque quadrati, alij circulares, alij denique perfecti, quid hoc aliud, quam quod dicit Apostolus, quoniam alij datur per spiritum sermo sapientiae, alij autem sermo scientiae secundum eundem spiritum alij fides in eodem spiritu, alij autem gratia sanitatum in Vno spiritu, alij vero operationes virtutum, alij prophetia, alij discretio spirituum, alij generalinguarum, alij interpretatio sermonum? Quae omnia operatur Vnus & idem Spiritus, Vna & indiuidua V nitas, diuidens seorsum vnicuique, & dimetient omnem creaturam, nec minus cuique dans perfectionem, iuxta creaturae exigentiam & capacitatem. Vnitas igitur principium & finis omnium, neque ipsa principij aut finis patiens, ad summum nos ducit Deum, nostrumque intellectum à sequentium numero rerum & potestatum separat, nec in inferiore post Deum gradu frustra eam desideraueris. Ab Vnitate nempe cuncta procreantur omniumque numerorum sola seminarium est, solaque mensura & incrementorum caussa statusque detrimentorum. Quae tamen vbique pars est, vbique totum, dum per cuncta perpetua: neque enim quę est ante exstantia, & quae post assumta non absconditur, potest non esse perpetua. Haec illa est Mens e summo nata Deo, quę vices temporum nesciens in Vno semper, quod adest, consistit aeuo. Cumque vtpote Vna, non fit numerabilis, innumeras tamen generum species & de se creat, & intra se continet.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 19-4","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/19-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/19-4"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 31-3","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}