{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 301","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/301.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Quamquam neutrum obliuionis aut incuriae iure incusauerit, quibus propositum fuit hoc loco agere de solis annorum Septenarijs quatenus pertinent ad filiorum educationem iuxta veterum morem & consuetudinem; non autem de his, quae ad educatos pertinent, & continent totum id vitae spatium, quod superest homini vl tra sextum Septenarium annorum. Hoc enim tempus (pręterquam quod ad educatos, non autem educandos spectat) totum vna annorum hebdomade seu Septenario haud quaquam concluditur; sed multis, hisque incertis siue hebdomadibus, siue annis. in quibus hominem Plato (vt nuper legimus) gubernandae Reipublicae addixit potius. Atqui manifeste cecutijsse videtur Fabius eodem lib. Hebdomadum septimo. capit. 3. haec scribens de Christo: Septem panibus quinque millia hominum; & rursum e contra totidem panibus scilicet quinque, Septem millia hominum pauit. Haec enim aperte Euangelistis repugnant. siquidem apud Matthęum cap. 14. Mar. cap. 6. Luc cap. 9. & Iohan. cap. 6. panibus quinque saturauit Christus quinque millia hominum; & apud Matth. cap. 15. panibus septem pauit hominum quattuor millia. Superest vt in aegritudinibus ostendatur Septenarij vis, quae tanta nimirum est, vt nullam prorsus Lunae, aut Solis, vel caeterarum stellarum potestatem suspicari valeamus. Acuti.n.corporum morbi, praesertim cum ex mala temperatura in febres continuas incidimus, septimo ferme die iudicantur. hic enim in tali de vita certamine alijs salutem, alijs mortem decernit. Et Auicenna vt exacte acutas Septimo die, ita diuturnas Septimo mense, Septimo anno, quartodecimo; vicesimoprimo, vt plurimum terminari contendit. Ita enim nutura comparatum est, vt per dies impares acuti morbi moueantur; qui vero diuturniores, per pares; Lunaris vero rationis nec verbum quidem fecit Hippocrates, sed or dinem hunc ad numeros naturae mire gratos retulit.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 300","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/300"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 302","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/302"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}