{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 310","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/310.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Qui vero nihil in se habuit virile aduersus peccatum, sed remißus, & effeminatus permanserit in actibus suis, iste neque in praesentis seculi hebdomada, neque in futura purgabitur ab immundicia sua. Rursum vniuersa laus Deo offeren da sacro exprimitur Septenario a propheta Regio, cum ait: Septies in die laudem dixi tibi. Nam si ad litteram hunc numerum velimus aduertere, Septem illas significat vices, quibus se Clericorum pia deuotio consolatur, idest matutinos, primam, tertiam, sextam, nonam, verperas, & completorium; vel vt vocant Monachi: matutinos, tertiam, sextam, nonam, lucernariam, completorium, & nocturnos. quod & S. Ambrosij hymnus in sextę horae decantatione testatur. Verum si spiritaliter hęc intelligamus, assiduam precandi formulam nobis a Regio Psalte insinuatam esseremus, Septenario numero se assidue, iugiter ac sine intermissione Deum orasse palam demonstrante. Quid.n. aliud septies in die orare, quam cum Deo sabbatizare, cum Deo placide semper agere, ac tranquille conquiescere, seu sine intermisione illi instanter haerere? qui.n. sic quiescit, peccatis non angitur, sed cum Deo sabbatizat, septiesque in die laudem Domino profert. Et vt in alio Psalmo aperte dicitur. benedicit Dominum in omni tempore, semper Diuinam laudem in ore habens. Nam vt has laudes continuas intelligere debeas, subter adiunxit: Super iudicia iustitiae tuae. quia parcet videlicet supplicanti, et sic hu milibus pius est, vt non solum dimittat culpas, sed eis etiam aeterna praemia largiatur. Adhuc in alio Psalmo, Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne exploratum, purgatum Septuplum esse dicuntur. verba Dei enim cuncta ab omni prorsus mendacio, aut vitio sunt libera, sicut argentum septies conflatum, probatum reperitur & purum. ea quippe quae funduntur, vbi ad Septimam decoctionem peruentum fuerit, tum perfectum illud, & absolutum existit, quo nihil perfectius inueniri potest. compertum enim est ab hominibus nostrę aetatis, non in argenti solum, sed etiam multorum decoctione, septima decoctione, perfectissimum fundi. veluti quotidie cernere est in saccharo depurgando.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 309","label":"Cap. 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/309"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 311","label":"Cap. 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/311"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}