{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 316-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 316-2","ref":"316-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"inuitus igitur vitam duces miseram vsque ad Septimam generationem, & conscientiae igne torqueberis, ita vt quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in Septima generatione, aut Septimo te liberet cruciatu. Non quod ipse qui occiderit Cain Septem vltionibus sit subijciendus, sed quod Septem vindictas, quae in Cain tanto tempore curcurrerunt, soluat in occiso, interficiens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Argumento est Adam, qui semel prolapsus, si moriendi necessitati non fuisset obnoxius, maximum damnum accepturus erat nimirum peccatum operans; qui beneficio afficitur. quod est autem hoc beneficium? Mors, quae licet poenę rationem habeat, vtpote vitam extinguens, tamen in misericordiam recidit, immortalem non sinens esse peccantorem. Vt autem quod diximus fiat manifestius, quotidianae consuetudinis ponatur exemplum. Loquatur inter verbera seruus ad Dominum, Quia incendi domum tuam, interfice me. Dominusque respondeat: Non vt vis morieris, et finies morte supplicias verum longo tempore custodieris ad vitam, & tam infeliciter in hac luce versaberis, vt quicunque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum te de tam multis liberet cruciatibus. Et haec de Cain per digressionem commemorata sint. Redeundum est ad testimonia.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 316","label":"Cap. 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 317","label":"Cap. 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/317"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}