{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 325","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/325.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"insula illi dicata, hanc praerogatiuam obtinuit, vt solae Naxiae Mulieres Octauo mense salutariter pariant, foetusque vitales edant, cum vbique fere gentium omnes eo mense geniti intereant, et manifesto etiam versentur in periculo. quare Saturno atque Parcis illum constituerunt. Ad huius numeri commendationem illud item afferri solet quod ab Arithmeticis primus actu quadrans fuit nuncupatus, omnibusque numeris, sicut et senarius, dictus perfectus, & qui terminant in illis, qui vero ab his defecerint, imperfecti iudicantur, quod in infinitum semper hi duo senarius scilicet, & Octonarius diductionem ęqualitatemue recipiant. Illud quoque relatu dignum videtur, quod hunc numerum vsurpauit antiquitas, cui nihil alicui rei deesse significaret, aut cum multa inter se viderentur similia Ἀπαντὀπτὸ, idest, Omnia Octo, dicentes. quod prouerbium fuisse videtur, atque hinc natam esse paroemiam putant. Stesichori poetae conditorium, magnifico exstructum impendio, ex octonis constabat omnibus, Octo columnis, Octo gradibus, Octo angulis. Cuius meminit Iulius Pollux agens de lusu taxillorum, quem dicit numeris constare, in quibus vnus sit, qui stesichorites at pelletur, nimirum octo, idque cognominis sumtum ab eius monu mento. Alij rursus in Olympijs octo fuisse certaminum species testantur; atque inde dectum adagium: Omnia Octo: Delectatum apparet hoc prouerbio Heliogabalum imperatorem, cui morem hunc fuisse scribit Aelius Lampridius, vt simul ad cenam vocaret Octo caluos, Octo luscos, Octo podagrosos, Octo surdos, Octo nigros, Octo praelongos, & Octo praepingues & obesos. Sunt etiam qui dicant Haletem, qui Corinthios in vnam ciuitatem coegit, ciues vniuersos in Octo tribus, & in Octo partes vrbem distribuisse, atque hinc ortum fuisse vulgi sermonem. Praesens numerus in diuinis scriptis, nouum testamentum, futurae resurrectionis diem, & aeternam bonorum requiem, quae post Mundi consumationem in animabus et corporibus glorificatis est futura, demonstrat. Quod quidem volens pręceptor noster IESV Cap. 9. Discipulis aperire, sic eos allocutus perhibetur in Cuangelio Lucae: Dixi venturum filium hominis in gloria patris sui, & existimati me narrare fabulas. quoniam ergo inefficax fuit oratio, res docebunt.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 324","label":"Cap. 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/324"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 326","label":"Cap. 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/326"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}