{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 338","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/338.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"pes ciuitatis, idest cęlestis Hierusalem, sunt & principes Ecclesię quia ipsi quotidie regunt eam & custodiunt. Decem autem dicuntur, quia decem fuerunt ordines Angelorum, sed vnus cecidit per superbiam, & idcirco boni Angeli semper ad hoc laborant, vt de hominibus numerus adimpleatur, & perueniat ad perfectum numerum, idest denarium; sed quia maius est auxilium sapientiae.i. Iesu Christi, quam sit Angelorum ideo dicit quod sapientia confortat super decem principes. Est eiusdem sententię Gul. Durandus, haec scribens libro Diuinorum officiorum: Nouem sunt Ordines Angelorum, qui, postquam decimus cadens propter superbiam, versus est in Diabolum, in perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Ad istius ruinae mentionem spectare videtur quod in Apocalypsi le vitur: Decima pars ciuitatis cecidit. Hinc etiam illud exstitit, tot fore saluandos homines, quot Angeli ceciderunt; quod Angelorum ruina per Hominem sit restituenda, vt Psalmo habetur nono supra centesimum: Iudicabit in nationibus implebit ruinas. hoc apertius declarasse visus est cęlestis hominum magister Christus, cum de ii lis, qui ad cenam vocantur, inquit: Compelle eos inirare, vt impleatur domus mea. sic.n.hunc locum Doctores aliquos explicasse legimus: Quia Luciser cum subditis sibi, & desertorijs prolapsus locum vacuum reliquit, eum a nobis in ipsius gradum, atque ordinem per virtutem impleri neceße, iuxta parabolam decem drachmarum apua Euangelium Lucae. Ogrex Basan, qui typus est diaboli, mystice Nouem cubitorum in longitudine fuisse describitur Deuter. cap. 3. Og.n. secundum quod nominis interpretatio notat, congregans dicitur vel absconditus. quo Diabolus ipse, qui hominum peccata tanquam lapillos assidue in vnum congregat, & in pectoris abscondito iugiter reseruat, non inepte repraesentatur, iuxta illud Psalmographi: De absconditis tuis, hoc est, hominum peccatis, adimpletus est venter eorum. In cuius figuram, cum filij Israel desertum pertransirent, ad hunc Regem nullum miserunt nuncium; sed continuo illum sine foedere, sine interpellatione, aut communicatione aliqua interfecerunt. quoniam Pauli testimonio, nulla Christi cum Be 2. Cor. 6. lial, nec militum Christianorum cum Dęmonibus, sicut nec iustitiae cum iniquitate, aut lucis cum tenebris habenda est communicatio. Nec est quod quisquam miretur quoniam Regem dixerimus figuram tenere Diaboli, cum audis ipsum etiam Dominum & Saluatorem nostrum, in Euangelio de eo dicentem: Ecce nunc venit prin Ioha.1a.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 138-3","label":"DENVMERO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 339","label":"DENVMERO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}