{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 339-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 339-2","ref":"339-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Cap. 4. gradus pseudothei, hoc est, falsi Dij appellantur, qui assumto diuinae maiestatis nomine, pro Dijs coli volunt, sacrificia, & adorationes expetunt, sicut Satan ille, qui ait ad Christum? Si cadens in terMatth. 4. ram, adoraueris me, dabo tibi haec omnia. ostendens illi vniuersa Regna Orbis terrarum. atque horum princeps est ille qui dixit: Ascendam super altitudinem nubium, & ero similis Altissimo. hos secundario Esa. 14. sequuntur spiritus mendatiorum, cuiusmodi fuit ille, qui egressus 3. Reg. est spiritus mendax in ore Prophetarum Achab. tertio loco censentur vasa iniquitatis, qui spiritus sunt inuentores malorum, omniumque artium prauarum, qualis apud Platonem fuit Teut ille Daemon qui ludos, et aleam docuit. eos Psalmographus vocat Vasa morPsal. 7. tis; Esaias vasa furoris; & Ieremias vasa irę; Ezechiel vasa inEzech. 9 terfectionis, & interitus. quarto loco veniunt vltores scelerum; quinto, praestiagiatores, qui miracula imitantur, & magis infamibus, maleficisque inseruiunt, atque ita populum seducunt miraculis suis. sextae claßi assignantur aereae potestates, se tonitruis, fulminibus, & fulguribus admiscentes, aerem corrumpentes, pestes, & alia inducentes mala. septimum locum occupant furiae seminatrices malorum, discordiarum, bellorum, et vastationum; octauum, criminatores, & exploratores; postremum, tentatores, & insidiatores, qui singulis adesse creduntur hominibus, mali Genij idcirco nuncupati. Sunt igitur in Mundo infernali Nouem genera Cacodaemonum, Pseudothei, Spiritus mendacij, Vasa iniquitatis, Vl.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 339","label":"DENVMERO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/339"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 340","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/340"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}