{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 344-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 344-2","ref":"344-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Neque enim Viduarum dumtaxat status; sed & virorum etiam coelibatus hoc numero demonstrati. Eo siquidem natu homo ad casum ferè deducitur. Ad quod respiciens Tiberius Caesar lege Papia Fir. lib. 1. Poppia (sic. n. legendum est, non Pompeia) cauit, ne Sexagenarij capit. 16. Traquilviri, & supra eam aetatem vxores ducerent. quod turpe visum esset, 13 Clau dio. & foedissima res senectuti, vt quibus ad eam aetatem sors liberos minime dedisset, aut coelibes vixissent, his quasi emeritis, aetate afAugus. fecta, aliunde liberos quęrere libido foret. Sexagenarius pręter hęc de quęst. verfectionem obseruationis Diuinorum mandatorum recte designat, Ruang.li. vt qui constet ductu senarij in denarium, quibus numeris asserunt Hebręi infinitam Diuinarum virtutum copiam significari, eo quod denarius, antistite Augustino suffragante, totius scientiae & saquaestio. vientiae plenitudinem; senarius autem vniuersarum rerum virtutem cap. 55 designare soleant. Nam summam inter homines perfectionem, & puritatem eius, quae in agendo versatur philosophiae, cuius finem dicunt esse bonum, quod quidem est ipse Deus, sola perfecte charitas, quae per senarium suarum partium numerum recte perficitur, constituit. in quibus partibus in seipsum aperte suscipit eam, quae in egentes exercetur, benignitatem. Misericordibus enim misericordia repensans misericordiam, & vt munificus tribuens dona eius, quae illic est, beatitudinis, cum iam digni habiti fuerint, vt stent a Matth dextris, dicet: Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione Mundi. Esuriui .n. & dedistis mihi manducare; sitiui, & dedistis mihi bibere; hospes eram, & collegistis me; nudus, & operuistis me; infirmus, & visitastis me; eram in carcere, & venistis ad me.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 143","label":"DE NVMERO LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/143"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 345-2","label":"DE NVMERO LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/345-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/345-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}