{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 348-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 348-2","ref":"348-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/348-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/348-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"oracula per eum indicent Diabolum, & sectatores eius, de quibus in Euangelio dicitur: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & Scorpios. Ac fortasse huc spectat, quod dictum est: Ipsa nempe Mulier, conteret caput tuum. nam & si Scorpij conteratur caput, non tamen ad insidiandum adimitur venenum, quod in cauda est; sic etiam si apertae Dęmonis tentationes repellantur, redit tamen, vt testatur Dominus in Euangelio, fortior, assumtis secum spiritibus nequioribus se. Itaque quo saepius de Daemone triumphatur, eo maior adhibenda cura ad cauendum; cum in cauda remaneat venenum: quod conspicatus Nicander Colophonus in Theriacis dixit scorpij caudam, in qua veneni aculeus est, Nouem a cuspide compagibus Sphondylorum contineri. Τοίη οἱ κέντροίο κόκις. τοῖρδ ἐτὶ κέντρῳ Σρὸνδυλοι ἐννεάδεσμο, ὑσρὶ εἰρουσι κεράίης. vbi Antigonus, & Demetrius Ἐννιὰδισμοι simpliciter, non pro Nouem positum dicunt (neque enim Nouem sunt sphondyli, sed tantum septem, vt inspicienti cuique manifestum est), sed quod Nouenarius numerus maxime infelix sit, atque veneni Scorpij quamsimillimus. Quin etiam idem Nicander Ἰννεάδυσμοι alibi dixit de eo, qui duos tantum aculeos haberet, vt Scholiastes notat. Quare & Hydram Lerneam maxime mortiferum monstrum, Nouem serpentum capita habere dixerunt. Alcaeus enim eam Ἐννεακεραλην vocat; cuius significatum multi alijs atque alijs modis interpretati sunt. nos ea contenti esse possumus expositione, quam Plato in Euthydemo posuit, vbi per eam sophysticas ait nugas significari; quo hominum genere nihil in vitae societate perniciosius esse potest. Itaque bene cum Nouenario consentit Scorpius.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 348","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/348"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 349","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/349"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}