{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 369","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/369.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Corpore tandem, ac Millenario, elementarem regionem ob trinam sectionem, quae secum pariter inuehit omnem alteritatis rationem, quae profecto in hoc inferiore mundo est vel maxima. Elementarem igitur mundum, Millenarius refert; Cęlectem, Centenarius; Supercęlestem, Denarius. Et iure optimo per Denarium merces figuratur aeterna, in qua nostra & in aeternum Diuinae visioni coniungitur, quia in ipso numero mistice Diuina simul & humana natura designatur. Deus quippe Trinitas est; Homo autem, septenarius. nam, & quattuor elementis constat corpus; & triplex est interioris hominis differentia, quam nobis oracula Diuina demonstrant, cum diligere iubent Deum ex toto corde, ex tota anima, MaLai. & ex tota virtute. Vnde & in Decalogo tria sunt mandata, quae ad cultum Diuini amoris excitant; septem, quae proximi dilectionem commendant. Primum quidem tribuitur Patri, dum dicitur: Dominus Deus tuus Deus vnus est: vtique vt haec audiens, vnum g.bo10 Deum Patrem colas, & in multos fictos Deos fornicationem non effundas. Secundum tribuitur Filio dicens: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, idest, ne putes creaturam esse Filium Dei, quia omnis creatura vnitati subdita est; sed credas eum aequalem esse Patri. Tertium mandatum de sabbato potest tribui Spiritui sancto, cuius dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus dicitur Sanctus, propterea & septimum diem sanctificauit Deus. Reliqua septem mandata ad dilectionem proximi pertinent, Manhis quorum primum, quod tamen in ordine quartum est; incipit ab honore parentum. inde Apostolus hoc primum nominauit, dicens: Honora Patrem, & matrem, hoc est primum mandatum in lege. Eghel. 6Qui ergo Decalogum in Dei, & proximi amore custodierint, iure mercedem huius custodiae in Dei visione percipient, & de gloria proximi gaudebunt.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 368","label":"DE NVMERO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/368"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 370","label":"DE NVMERO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/370"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}