{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 387","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/387.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"idque non ab re, ternarium, vt pote secundo loco ab vnitate, formae adscripserunt, quod forma secundum se indiuidua, & quo perfectior, eo amplius, veluti à qua omnis procedit vnio. Primum autem compositum dixere quinarium, binario & ternario resurgentem; Septenarium autem secundum dixere compositum, vt pote ex crassiori materia restitutum; ternario inquam, & duplicato binario, ex quibus conficitur Duodenarius, Ciuitatu apud Platonem numerus. Continentur autem his Duodenarij partibus omnes concentus, totaque harmoniae ratio. Nam prima sesquialtera nascitur inter tria, & dus, vnde quinarius dicitur prima hu ius proportionis radix. prima quoque sesquitertia prouenit inter quattuor, & tria, quare septenarius est radix sesquitertiae. Sesquialtera consonantia generat Diapente. Sesquitertia procreat Diatessaron. Ex his duabus quinta, & septima conflatur consonantia, in dupla proportione consistens, Diapason, cuius radix est Duodenarius. Por ro consonantiam Diapente Plato potioribus assignabat: at Diatessaron deterioribus tribuebat, & imperfectioribus. Adeo volebat Ciuitatem potioribus, & deterioribus constare, quo nobis, vt in symbolo, pingitur hic Mundus perfectioribus, & imperfectioribus compositis conflatus. Eo vsque per quinarium de perfectioribus huius Mundi compositis philosophatur; & per septenarium de imperfectioribus. Verum si ad nos haec conferre voluerimus, dicemus, quae trium ad duo concinnitas assignatur, nobis eße argumento perfectionis nimę; & id actione, & contemplatione, cui consonantta Diateßaon, eaque quattuor ad tria, admota, concinne partis corporeae sensibilisque ad animam, exprimit interuallum. Rursum quod Duodenarius duobus perfectis numeris, nempe sex & sex, in quos primum resoluitur, constat, humanam vitę vtriusque notat perfectionem, actiuae. s& contemplatiuae. Adeo status humanus, humanaque perfe stio in quodam velut biuio, vita inquam actiua, & contemplatiua exsistit.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 316-5","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/316-5"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 388","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/388"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}