{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 393","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 393","ref":"393","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/393","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/393.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Constituo igitur Orbem vnum in plano ali quo subiecto, cui addo circumstantiam sex aequalium Orbium (sicut enim sex circulis in plano eundem medium circumstare asseuerabam, ita prope et sex Orbes eundem ambiunt aequalem Orbem) scrutor deinde quot Orbes medium Orbem, eiusque circumstantiam tangendo aperiant, superiusque impleant Hemisphaerium comperio id tribus impleri Orbibus, quod de parte aduersa idem censeas opus est. quare sex additi Orbes totum claudent, quem quaerimus, ambitum. Hoc igitur experimento didicisti Duodenarium numerum esse metrum totius corporeae plenitudinis, ac solidae Orbis circumstantiae; nec plures quam Duodecim Orbes circa eundem sisti posse, illum, seque praementes, & attingentes. sex enim Orbes in corona illi aptantur, & conglutinantur, in superiori quidem Hemisphaerio tres; totidem in inferiore. Constat igitur circumstantiam circuli planam, dimidiam tantum esse plenitudinem; corpoream autem solidam circumstantiam, duplam totam ac integram. Huius ergo Duodenarius, illius senarius inuentus est numerus. Ostendit etiam Duodenarius in inferioribus suam secun ditatem. nam crescentia multa hoc numero progrediuntur. sic PauDuodecim oua ponit. Lepus & Cuniculus fecundissimi Duodecies in anno generant, pariuntque. Camela Duodecim mensibus fetum gerit; & licet tanta sit insignis magnitudine, vsque ad Duodecimum diem sine potu perdurat. vnde Aegyptij longa ieiunia, & diuturnae sitis tolerantiam per hoc animal significant. Quod vero hydrologijs sedentem insculpunt Cynocephalum, illud habet my sterij, noctem cum die Duodecim horarum Spacio ab eis diuidi. nam & huiusmodi animal vtriusque aequinoctij tempore Duodecies, per horas quippe diei singulas, potus excrementa profundit, in ipsisque temporum cardinibus, id animal Duodecies, horis quippe singulis quanto potest argutiore vlulatu vociferatur. Atque ex ipsis datur intelligi, quodnam sit animantium id genus, quod Beda detemporum róne c. 2 2. secunartic. 10. quod nullo expreßo nomine Victorinus Rhetor memorat eo loco, ubi M. Tullius lib. Rhet. temporis finitionem quaerit. Ait. n.is, Trismegist. cum iu Aegypto esset, sacrum quoddam animal Serapidi dicatum Duodecies toto die vrinam facere obseruasse, idque pari semper interposito tempore, vnde ipse diem per Duodecim horas dimensum esse coniecerit; exindeque hunc horarum numerum constitutum.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 392","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/392"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 394","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/394"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}