{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 397","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/397.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"primo quidem per Duodecim Patriarchas filios lahacob. quoniam ipsi sunt prin- Gen. 46. cipales, & praecipui patres in nouo testamento. Deinde per Duodecim principes tribuum Israel, quia constituti sunt a Deo, prin- Num. 2. cipes super omnem terram, vt legitur Psalmo 44. tertio per Duo Iosue 4decim lapides de medio lordanis alueo sublatos, quos losue fixit in loca castrorum in testimonium sempiternum posteris suis, quod siccis pedibus illum transissent. quoniam ipsi sunt lapides viui, coniuncti cemento charitatis ipsi Christo primario lapidi. quarto designatus est sacratus Apostolorum numerus per Duodecim Prophetas minores vno volumine comprehensos. ipsi.n. sunt Duodecim pręcones altissimi, annunciantes Mundi terminum, et tremendi Iudi cis aduentum. quinto per Duodecim stellas in corona sponsę, quoniam Apoc. 12. Ecclesiae Christi afferentes ornatum spiritualem, totum mundum suae doctrinae claritate illustrant. sexto per Duodecim panes propositionis non fermentatos, qui pro numero Tribuum in sacrario per singula. Leuit. 24 hebdomadas super mensam purissimam coram Deo proponebantur, quoniam solido doctrinae Euangelicę cibo ieiunas hominum mentes ipsi a Deo missi refecerunt atque confortarunt. Attestatur plane hoc ipsum Cy rillus lib. 4. commentariorum in Iohannem dicens: Quemadmodum cum ipse Christus sit vera lux, hanc rem Discipulis quoque gratia attribuit: Vos .n estis (inquit) lux mundi: sic cum ipse sit panis viuus, Manhs qui omnia viuificat, continetque vt sint; similitudine atque vmbra legali per Duodecim panes sacrum Apostolorum pręfigurauit consortium. septimo designatus est Apostolici collegij numerus per Duodecim fundamenta Apoc.ii supernę Ciuitatis. quoniam ipsi suut fundamenta ipsius spiritalis Hierusalem, de qua dicitur in Psal. 86. Fundamenta eius in montib. sanctis. octauo Apoc. ii.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 396","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/396"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 398","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/398"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}