{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 404","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 404","ref":"404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/404.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quod si alia ratio proferenda est cui Decima quarta Luna agnus immolaretur, dic Lunam esse typum Ecclesiae Christi, vt coniugem Christi, quare die in quo fuit Quartadecima Luna in principio, eo die Israel iussus est in primis sacrificare Pascha, in typum Christi. Si ergo agnus Christum pręfigurabat, est perspicuum quod Lunae quoque dies qui est plenę Lunę, significat plenitudinem Ecclesiae, propter quam Christus est sacrificatus. Aliam huius numeri Speculationem in medium affert D. Ambrosius Oratione quam habuit in obitu Theodosij Imperatoris, his ferme verbis: In Quartodecimo perfectionem hominis accepimus; sed illic formatus perfectus licet vir, sed adhuc peccato obnoxius, quia viuit in seculo. Hio vera perfectio est, vbi iam culpa cessauit gratia perpetuę quietis affulsit. Ideo centesimus quartus decimus Psalmus, quia remuneratio Charitatis est. Vnde domini Pascha Quartadecima Luna sormam celebritatis accepit, quoniam qui Pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum lesum, qui diligens populum suum perfecta Charitate, sese obtulit passioni. Grande numeri mysterium quando Pater Filium vnicum pro nobis omnibus tradidit cum pleno luminis sui orbe Luna fulgeret. Ita est n Ecclesia, quę pie Pascha celebras Domini nostri Iesu Chri sti, sicut Luna perfecta in ęternum manet: quisquis bene hic Domi ni Pascha celebrat, in lumine perpetuo erit. hęc ille. Etiam Quartadecima agnus immolabatur die, quando Luna plena est, & nihil ei de lumine deest, quia Christus non immolatur, nisi in perfecto corde, & pleno lumine sine tenebris. Adhuc etiam agni immolatio Decimaquarta die fieri conuenit, quia vt notat Beda, Mesraim Decimus quartus ab Adam, primus sanguinem idolis immolauit. Complectitur pręter hęc quaternarius supra denarium suo ambitu vtrumque testamentum, quod quaternarius, Euangeliorum, quę ad nouum attinent Testamentum, prętendat demonstrationem: denarius uero decalogi significatiuus, antiquam respiciat legem, ex quibus simul compactis totus hic numerus surgit. Atqui hunc esse dixerim illum Quartumdecimum annum, in quo D. Paulus raptus fuit in cęlum, de quo 2. Cor. 12.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 403","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/403"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 405","label":"DE NVMERO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/405"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}